Divisio Textus
Divisio Textus
Et dividitur in tres partes, secundum tres distinctiones hic positas : in quarum prima ostendit Magister quos defectus Christus assumpsit in corpore, et anima, secundum quod inerat potentia patiendi. In secunda determinat questionem ex hoc conscquentem, utrum ipse necessitate horum defectuum sit passus, vel sola voluntate ? ibi, Dist. XVI, A, "fie orttur questio ex praedictis ducens originem, etc." In tertia vero, quia oratio ejus indicabat defectum naturalis timoris et tristitiae, quaeritur de oratione ejus, utrum exaudita sit, vel non ? 1bi, Dist. AVI, A, "Post predicta considerare aporétet, etc."
Prima harum distinctionum dividitur in tres partes: in quarum prima tangit defectus quos assumpsit Christus. In secunda, ponit objectionem quorumdam ex verbis Augustini et ahorum, et solvit, ibi, D, "Sed quia nonnulli de sense in passtone, cic." In tertia, specialom ponit difficultatem ex verbis Hilarii, et solvit, ibi, G, "Verumtamen magis movent, els."
Adhue prior harum subdividitur in partes quatuor : in quarum prima ostendit, quod defectus quosdam ex parte corpors non suscepit : in secunda, ostendit quod quesdam defectus ex parte anime non suscepif, ut ignorantiam, difficultatemque bene agendi, ibi, B, "Tradit auctoritas, etc." In terlia, ostendit quod Si ignorantia non accessisset ex peccato, quod non esset defectus, sed naturale consequens naturam, ibi, C, "Sed forte aliquis dicet, etc." In quarta, ostendit quod in hoc Deus non esset culpandus, ibi, CG, §2: "Hos autem defectus, etc." In his patet sententia.
On this page