Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Christus accepit nostros defectus ?

ARTICULUS L. An Christus accepit nostros defectus ?

Incidit autem hic questio de defectibus quos Christus assumpsit. Et queruntur hic tria circa primum capitulum, scilicet, Utrum Christus accepit nostros defectus? Secundo, Utrum accepit defectus anime ? Et tertio, Utrum accepit omnes, vel quosdam ?

Videtur autem circa primum, quod Christus non acceperit nostros defectus. 1. Delicientis enim est deficere et non vincere : ergo susceptio defectus contrariatur pugne: sed ipse venil alligare fortem : ergo potius debuit venire in fortitudine, quam in defectuum assumptione.

2. Item, Contraria contrariis curantur : sed venit Christus curare defectus : ergo venit in eo quod curat defectus nostros : nihil autem curat nisi virtus et fortitudo : ergo debuit in virtute et fortitudine venire.

3. Item, Infirmus adjutore infirmo viso magis desperat de adjutore, quam elevetur in spem liberationis - cum ergo venit erigere nos ad spem liberationis, videtur quod ipse in robore et non in defectibus debuit venire : et sic videtur, quod nullos debuit assumere defectus.

4. Hoc idem videtur per Prophetam Isaiam, Isa. u1, 9 : Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiguis, in generationibus seculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Cum igitur in diebus antiquis non nisi in ostensione virtutis et fortitunis vencrit, modo etiam non debebat venire in defectu, sed robore, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Nihil injustum potest Deus facere : dimittere peccatum impunitum sine peena satisfactionis est injustum : ergo hoc non potest facere Deus. Et hoc est argumentum Anselmi. Et concedit premissas, et conclusionem. Inde sic : Non potuit purus homo honorem impendere debitum Deo pro peceato, nec debuit nisi homo : ergo ad hoc ut fieret ista compensatio, oportuit quod esset Deus et homo. Modo resumo primam conclusionem. Non fit recompensatio nisi resumendo poenam : ergo necesse est satisfactorem pati ponam: non autem patitur poeenam non habens defectus ordinatos ad pcnam : ergo oportet defectus ad passionem ordinatos Christum suscipere.

2. Item, Apostolus, ad Hebr. um, 18: In e0 in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Ergo ut sanaret et auxiliaretur, ideo oportuit defectus pcenalitatum habere.

3. Item, Isa. tm, 3 et 4: Vidimus eum... despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Non autem loquitur de scientia notitiae, quia hanc habuit etiam ut Deus, sed de scientia experientia : ergo habere etiam oportuit defeclus per quos posset experiri.

4. Item, Ad Hebr.n, 17: Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Cum igitur fratres omnes fuerint in penalibus, et ipse debuit esse in eis.

5. Item, ibidem, ¥. 14: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mor - fis imperium, id est, diabolum. Non autem potuit mori nisi assumeret defectus ad mortem ordinatos.

Solutio Dicendum, quod Christum conveniebat assumeic nostros defectus, sicut probant ultime rationes : quia primee sophistice sunt.

Dicendum ergo ad primum, quod est vincere per justiliam, et vincere per usum potenti : et primo modo venit Christus vincere, et hoc non potuit esse nisi per satisfactionem sustinendo pcenam, et assumere pcenam convenientius fuit nostra redemptioni.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad prima curantia quae sunt peccatum et gratia : sed non quoad proxima curantia, quia sepe dolor curat dolorem, ut incisio apostema, et coctura inflaturam, et hujusmodi quae sunt in Christo. Ipse enim venit plenus gratia contra culpam. Sed modus medicandi ut possemus gratiam suscipere, convenienter [uit per sustinenliam pcene, ut morbus debitus nobis per hoc a nobis expelleretur.

Ad aliud dicendum, quod infirmus homo in pececato non desperavit ex hoc quod non videret potentiam potentis red - imere : quia hoc semper scivit, quod redimere potuit : sed dejiciebatur ex hoc quod non vidit aliquem posse exhibere justam emendam delicti: et ideo veniens in his dispositionibus quae ad delicti emendam faciebant, magis elevabat spem, quam si in fortitudine venisset.

Ad aliud dicendum, quod Isaias querit brachium forte per justitiam, et non per potentiam, ut dictum est: quia potentia sola congrua liberatione liberare non poterat, ut dicit Anselmus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1