Text List

Articulus 2

Articulus 2

An anima Christi fuit passibilis ?

ARTICULUS II. An anima Christi fuit passibilis ?

Secundo quaeritur, Utrum ipse secundum animam defectus suscepit ?

Et circa hoc queruntur tria, scilicet gi anima sil passibilis ?

Et si est passibilis, Utrum secundum se totam sit passibilis vel fuerit in Christo?

Et si tota sit passibilis, Utrum secundun unam aliquam sui partem poterat simul inesse acerbitas magni doloris, et experinicntum magni gaudii ?

Ad PRIMUM proceditur sic : 1. Non est dolor nisi ex contrario agente ad dissolutionem continui vel composili: anima Christi nihil habuit contrarium : ergo patiebatur nihil, ita quod doleret. Prima constat per verba Augustini qui dicit, quod malum pense non est, nisi quia est contrarium nature bone. Srcunpa patet per hoc quod nihil corporale contrarietatem habet ad animam.

2. Item, Nihil agit in aliquid nisi fortius ipso, ut dicit Augustinus. Sed anima Christi nihil corporeum fortius fuit : ergo non egit in ipsam ad dolorem inducendum.

3. Item, Aristoteles in libro XVI de Anmalibus : "Sinon tangit, non agit : et sinon agit, non sequitur alteratio." Sed animam Christi nihil corporalium tetigit. Ergo nihil in eam egit : ergo non sequebatur alteratio doloris. Prua scribitur a Philosopho. Secunpa probatur per hoc quod ea tangunt, ut dicit Philosophus, quae habent ultima simul : ergo cum anima Christi non habeat ultimum, et si haberet ultimum, non haberet simul cum agente clavo vel flagro vel aliquo incutiente dolorem: ergo videtur, quod anima Christi nihil pati potuit.

4. Ad idem objicitur magis theologice : Dicit Dionysius in epistola ad Joannem Apostolum : "Et te quidem, non adeo insanus sum, ut arbitrer aliquid pati : imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudi- ces." Ex hoc accipiter, quod Sancti non sentiunt passiones nisi secundum judicium, et non secundum dolorem : ergo multo minus Christus in quo fuit major sanctitas : ergo non doluit.

5. Item, Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus cum Domino in monte fuit, et dolorem famis non sensit propter presentiam Angeli in persona Deit : ergo multo magis Christus qui unitus erat Deo, et ipsa deitate continue fruebatur.

6. Item, Sancti martyres continuo exagitabant in se tortores, tamquam nihilum ducentes cruciatus ex dulcedine charitatis : ergo multo minus Christus.

7. Item, Videmus, quod anima fortissime occupata circa actum unius potentiae, abstrahitur ab intentione alterius, ut dicit Philosophus in libro de Somno et Vigilia. Ergo cum Christus continuo fuerit conjunctus ccelestibus etiam fruendo, videtur quod anima ejus abstrahebatur a corpore, et ita non sensit passiones corporis, licet passio irrueret in corpus.

SED CONTRA : 1. Damascenus dicit, quod patiente corpore anima compatiebatur : ergo anima passibilis fuit, quia compali est pro alio et cum alio pati:si autem anima fuit compassa, ipsa fuit passa.

2. Item, Dolor non est nisi sensus poene :sensus autem non est nisi anime, ut habetur in Litfere : ergo anima patiebatur : ergo anima passibilis fuit.

3. Item, Thren. 1, 12: O vos omnes gui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Ergo anima fuit passibilis.

Si dicatur, quod ex miraculo anima Christi duluit. Contra hoc miraculum videmus in omnibus, quod dolent ictus et vulnera : ergo videtur cum hoc omnibus insit, quod naturale sit anime compati corpori, et hoc expresse habemus in Littera. Cum igitur Christus omnes defectus assumpserit, videtur etiam quod assumpsit in anima naturalem corpori compassionem et dolorem.

Solutio Dicendum, quod anima Christi et omnis anima in statu mortalitatis hujus, quamdiu conjuncta est corpori, passibilis est compatiendo corpori, et patiendo ex corpore. Sunt enim (ut dicit Philosophus) motus quidam ex corpore venientes in ipsam animam, et quidam e contrario venientes ex anima in corpus. Ex corpore autem in animam veniunt, sicut in sentiendo et in somno : in sentiendo quidem, scilicet recipiendo in organis corporalibus species sensibiles, secundum quod sensus proprius, et communis, et phantasia, et cetere vires apprehensive passive dicuntur, secundum quod pati dicitur a greco 782%, quod sonat recipere. In somno autem, quia somnus est ligamentum sensuum ex evaporatione infrigidata in loco cerebri, et descendendo gravante organa sensuum. Alii autem motus sunt ab anima in corpus, ut processus, et opera artium quae fiunt ab intellectu practico : sed hoc modo non queritur hic de anime passibilitate.

Alia etiam ratione passibilis est anima iterum secundum quod passionem diffinit Damascenus, quod est motus anime suspicatione boni vel mali. Ex hac enim suspicalione surgit passio illata parti anime sensibili quae dicitur tristitia, vel delectatio : ex apprehensione enim boni convenientis surgit delectatio, et ex apprehensione mali inconvenientis tristitia: et hoc modo iterum non quaeritur hic de passione.

Tertio modo dicitur passio sensus doloris ex dissolvente continuum corpus conjunctum anime, sive illa dissolutio sit ex intemperantia humorum, ut in febribus. Sive per agens violentum, ut in ictibus, et vulneribus, et hujusmodi : et hoe modo quaeritur hic de passione : et sic dicimus animam Christi compassam esse corpori.

Ad primum quod contra objicitur, dicendum quod verum est, quod anima in se et secundum naturam suam non ha. bet contrarium, nec in se, nec in com. ponentibus ipsam: sed tamen conjun. ctum sibi habet contrarium, scilicet cop. pus : et quia naturaliter appetit conser. vationem conjuncti, sicut dicit Dominus ad Petrum, Joan. xx1, 18: Cum senue.- ris, extendes manus tuas, et alius te cingel, et ducet te quo tu non vis. deo, inquam, quia appetit conjuncti conservationem, dolet et compatitur in dissol~ ventibus ipsum: et haec passio est ex contrario sibi, vel ejus quod sibi est conjunctum : sic enim contrarium conjuncto, est contrarium sibi in hoc statu, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum secundum Augustinum, quod clavus vel gladius non fucrunt fortiora quam anima Christi, nec sunt etiam fortiora quam anima alterius ; sed passione facta in corpore, sicut est vulneratio, vel livor, vel aliquod bujusmodi, anima punit seipsam Et hoc intelligitur sic : quia anima species passionum factarum in corpore apprehendit, abstrahendo ab organo tactus, et apprehendit ut contraria conjuncto sibi, et ex illa apprehensione causatur dolor ut ex immediata causa sensus doloris. Unde licet gladius non scindit eam, tamen ipsa dolet causato dolore ex hujusmodi speciebus apprehensis, et immediate affligens est hujusmodi species apprehensa. Et hac solutio est salvando dictum Augustini. Sed levius possumus solvere dicendo, quod fortius per se non agit nisi in minus forte: sed per accidens potest agere in fortius se : sicut si agit in debilius se, quod fortiori est conjunctum, ex cujus compassione patitur fortius.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi verum est: sed hic est aliquis tactus, licet non immediate tangat gladius animam, tamen tangit per conjunctum, ut tactus dicatur secundum quod tangit species dissolventis apprehensa : et sic sequitur ipsa alteratio doloris.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur commendando virtutem Joannis et perscverantiam in hoc qucd pro Christo non reputabat passiones : et ideo yult dicere, quod passiones persecutiopum et exsili sie non affecerunt eum ut averterent a rectitudine vile et fidei. Quod autem non senserit tribulationes, hoc non intendit, quod innuit ipso modo loquendi, cum dicit: "Imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudices." Si enim judiciam habebat et sensum, tunc necessario consequebatur dolor.

Ad aliud dicendum, quod Moyses habuit hoc gratia ejus quod corpus ejus immutatum permansit, et non per naturam, cum ad hoc valuit aversio anime per aclum contemplationis : quia etiam ipsa conversio ad superiora post se trahit spiritus corporeos et vires inferiores, uf minus operentur et minus dirigant spiritus naturales ad opera naturalia quae sunt digerere, et nutrire, et hujusmodi. Quod autem omnino habuerit per naturam, videtur mihi impossibile : quia licet ita sit quod quaedam animalia quiescunt ad tempus, quae scilicet sunt frigidorum humorum et spissx pellis, eo quod multas contrahunt superfluitates tempore nutrimenti : et ideo tempore quo incipit frigus, quando pellis magis inspissatur el corrugatur et pori clauduntur, non recipiunt cibum, sed quiescunt : quia aliter nimietate viscositatis humorum acciderel eis mors: quare tunc quiescunt ut calor vel consumat vel dissolvat superfluitates contractas : tamen hoc non potest dici de homine : quia non est hujusmodi animal, nec accidit hoc generaliter omni hujusmodi, nec tempore delerminato cujuslibet anni. Et ideo hoc miraculum fu:t plus im viro quam in inuliecre, et plus in moto de loco ad locum quam in quiescente in loco uno.

Ad aliud dicendum, quod Martyres multum dolebant in passionbus : et si quandoque dicebant, quod refrigerium prestabant eis tormenta, sicut Vincenlius ad Domitianum inquiens : "Nunc in sublime agor, et omnia tormenta tua seeculo altior, tyranne, despicio : insurge ergo et toto malignitatis spiritu debacchare, videbis ine Dei virtute plus posse qui torqucor, quam possis ipse qui torques." Hoc referendum est ad hoc quod sit dictum per causam, hoc est, quod haec tormenta sunt vuhi causa wterni refrigerti, cujus spes jam aliquantulum tormenta miligat, sed non tollit : et hoc probatur per hoc HW Machab. v1, 30, ubi dicit Eleazarus : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu seis, guia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.

Ad aliud dicendum, quod anima occupata circa aliquid potest abstrahi a levi motu, sed a fortiori non retrahitur : fortior enim motus semper ad se trahit animam. Unde licet fortius sit vinculum charitatis ligantis ad Deum per contemplationem vinculo corporis, tamen vinculum corporis in statu isto magis movet, et magis sentitur : et ideo polius retrahit ad se animam, quam abstrahi possit ab ipso. Hoc tainen non dico in Christo : quia Cliristus viator et comprehensor fuit : et ideo utrumque actu potuit esse in ipso absque hoc quod unum retraheretur ab alio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2