Articulus 3
Articulus 3
An anima Christi secundum se totam sic passibilis ?
Secundo quaeritur circa hoc, Utrum anima secundum se totam fuerit passibilis in Christo, vel etiam in aliis, quia ex maxima parte eadem est questio ?
Videtur enim, quod non : quia 1. Dicit Philosophus, quod intellectus nullius corporis actus est, id est, nullius partis corporis : cum igitur in se non babeat contrarium, nec conjungatur contrario : ergo videtur, quod nec patiatur nec compatiatur corpori.
2. Item, Si anima secundum se totam pateretur, tunc oporteret quod secundum se totam circa passionem occuparetur : ergo ab omnibus aliis retraheretur, et hoc esset valde imperfectum etiam de Sanctis credere, nedum de Christo : ergo videtur, quod secundum se anima rationalis non patiatur.
3. Item, Sicut vult Philosophus, Sapientis est pati, sed non deduci : deducitur autem si passio rationem attingat : ergo videtur, quod contra rationem est pati secundum rationem : ergo ipse secundum rationem non est passus.
4, Item, Jam supra habitum est, quod cum anima non habeat contrarium in se, non patitur per se, sed. compatitur corpori patienti : ergo ex illa parte patitur qua corpori conjungitur : secundam superiores autem corpori non conjungitur : ergo secundum superiores non patitur.
5. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei dicit, quod Philosophi quatuor passiones naturales invenerunt : timorem, spem, gaudium, et perturbationem. Cum igitur perturbatio sit idem quod tristitia, et tristitia non sitnisi ex dolore, in sapiente secundum eam partem qua sapiens est, idest, secundum superiorem partem, non est passio vel compassio.
SED CONTRA : 1. Sicut se habet corpus in compositione membrorum, ita se habet anima in compositione virium : sed patiente uno membro, ut dicit Apostolus, patiuntur omnia membra‘’: ergo potente una potentia anime compatiuntur omnes alie : ergo tota anima patitur in passione sensus.
2. Item, Major est conjunctio virium animae in substantia anime, quam animae et corporis. Si igitur ex affectu con. junctionis anima compatitur corpori, multo magis ex affectu virium inter se una vis compatitur alii : ect ita pas. sione facta in una parte anime, erit passio in anima tota.
Item, Si propter naturalem passionem patitur anima sic conjunctis, tota anima patietur. Parma constat ex predicta. Sx. cunDA probatur ex hoc quod alia est natura quae est forma hominis et alta bruti, Cum igitur corpus bruti perficiatur actu anime sensibilis, necessario corpus hominis perficictur perfectione anime rationalis : ergo rationalis est conjuncta corpori.
Solutio Dico, quod anima secundum se totam passibilis est in corpore. Fuit enim predicatum, quod Christi anima non fuisset passa secundum partem superiorem a quodam abbate, sed Parisiis ab universitate Magistrorum pro heeresi condemnatum est. Sed intelligendum, quod in anima duo est considerare, scilicet quod est natura hominis, et principium operationumhumanarum. Quantum ad primum tripliciter consideratur : quedam enim habet in quantum est forma substantialis, et quaedam habet in quantum est anima, et quaedam in quantum est natura hominis ut homo est. In quantum enim est forma substantialis est ipsa perfectio corporis hominis, secundum quod est per temperamentum accedens ad aequalitatem convenientem aliqualiter cum ceelo, et distans a distemperamento elementi : et cum ista aequalitas summasilin homine, ut dicit Avicenna, datur ei a datore forma nobilissima : et ideo ratio forme et actus in anima nobilissima est. In quantum autem anima est actus corporis non modo complexionati in tal lemperantia, sed etiam vilam habentis, et hujusmodi est quodcumque organicum, et sic habet anima effluerc a se diversas vires in diversas partes corporis : hoc iterum habet anima rationalis nobilissime : quod probatur per formam et figuram corporis et figuram membrorum, quae decore et pulchritudine omne aliud corpus animatum exceunt. Tertium in quantum est natura hominis ut homo est, natura, inquam, dans homini esse hominis et rationem, secundum quod Philosophus dicit in TT de Anima, quod anima est substantia secundum rationem : quia dat esse et rationem corpori animato : et sic rationalis anima considerata ut natura, necesse est quod habeat aliquid plus quam forma, et plus quam anima: et hoc est quod dicit Philosophus quidam, guod habet effluere vires quasdam quae sunt affix organis per hoc quod est forma dans esse ut natura: et quasdam que non sunt affixe, ordinem habentes ad affixas per hoc quod accipiunt ab eis species, et ordinem habentes ad substantias separatas, per hoc qued participant de lJumine carum : et hoc est quod dicit Philosophus, quod anime nobilis tres habct operationes, scilicet divinam, animalem, et intellectualem. In hac igitur consideratione tota anima conjuncta compatitur. Alia autem est consideratio anime secundum quod est principium operationum humanarum, et sic non est necesse quod tota compatiatur : quia quaedam virtus ejus potest esse circa contemplationem aeternorum, et quaedam affecta passionibus corporum.
DicenpuM enim est ad primum, quod licet intcllectus ut intellectus nullius corporis est actus, cui sit permixtus ut orgeno, tamen intellectualiter tota anima est actus corporis et natura : et ideo intellectus ut natura hujus, patitur et compatitur, licet non necessarium sit ipsum pati, ut est principium operis quod est contemplatio. Quidam autem aliter dicunt, quod accipit a corpore ordinem pracedentis polentiae : et ideo secundum ordinem illum passibilem dicunt: sed hae solutio sive sit vera, sive non, parum aut nihil facit ad solutionem questionis.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est necessarium : quia licet tota patiatur, ut est natura hominis, non tamen patiuntur omnes vires, ita quod ferantur ad considerationem passionis ut occupentur et detineantur circa illam: quia per hane considerationem vires divisa sunt, et quaedam feruntur in superiora, quaedam autem in inferiora.
Ad aliud dicendum, quod non deducitur : quia deductio est ita quod avertuntur vires superiores a_ rectitudine quam habent, secundum quod sunt superiores et regentes eas quae sunt inferiores : et hoc accidit eis, non ut sunt natura hominis, sed potius ut divise sunt contra inferiores,
On this page