Text List

Articulus 4

Articulus 4

An secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimenium magne jJucun~ ditatis ?

ARTICULUS IV. An secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimenium magne jJucun~ ditatis ?

Tertio quaeritur, Utrum secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimentum magne jucunditatis ?

1. Videtur, quod non: quia 1. Contraria eidem secundum idem simulinesse non possunt : maximus autem dolor, et maxima delectatio contrariantur: ergo simul inesse non possunt.

Si forte dicas, quod aliud fuit in Christo quam in aliis hominibus : quia Christus unitus fuit deitati: et ideo secundum rationem sibi inesse potuit maxima delectatio fruitionis, et secundum unionem ad corpus maximus sensus doloris in eaden parte anime. Contra: Quidquid informat indtvisibile, informat ipsum totum: sicut si possibile esset albedinem esse in puncto, non possemus dicere, quod ipsum posset esse album secundum quod est principium, et nigrum secundum quod est finis: quia cum albedo sit esse secundum naturam, querit subjectum secundum naturam et non secundum rationem. Principium autem et finis non diversificant punctum, nisi secundum rationem. Ergo similiter cum anima non dividitur ita quod una pars sil conjuncta, et alia pars non sit conjuncta, per consideralionem conjunctionis ad hoc et ad illud non est diversificata nisi secundum rationem: sed dolor et delectatio sunt passiones secundum rely : ergo quacumque insit alicui potentiae anime, informabit eam totam: ergo altera non habebit locum nisi ponalur potentia illa substantialiter habere partes diversas, quod absurdum esset : ergo videtur, quod in eadem potentia summus dolor cum summa delectatione inesse non potuit.

2. Item, Idem actus non potest intelligi terminari ad duo ut terminos, nec in actibus anime, nec in actibus corporis : quia jam unum efficeretur duo : sicut lihea una non potest terminari ad duo puncta in parte una nisi efficeretur duae linew Sed tristitia doloris et jucunditas gaudii si simul inessent, inessent ut objecta circa quae esset actus ipsius : ergo idem actus terminaretur ad duo, ut ad terminos, quod etiam intelligi non potest: ergo non insunt simul secundum eamdem partem animae.

SED CONTRA : Aut ratio Christi apprehendit dolorem passionis aut non. Si non apprehendit : ergo non ordinavit: ergo meritorius non fuit, quod hereticum est dicere. Si apprehendit: sed constat, quod etiam dejtatem sibi conjunctam apprehendit, quia ab illius apprelensione numquam re. tracta fuit: ergo in eadem potentia fuit apprehensio duorum, unius ut summe contraril, altcrius ut summe convenientis. Constat autem, quod sequitur experimentuin doloris ex mortis apprehensione, et summum gaudium ex apprehensione deitatis: et simul, ut videtur, quia apprehensiones erant simul.

Solutio Sine prajudicio dici potest, quod contraria inesse simul contingit duobus modis, scilicet quod utrumque insit ut forma et actus, et quod unum sit ordinatuin in alterum ut maztcria, et preecipue in potentiis anime hoc contingit. Quod primo modo non possunt inesse contraria, satis videntur probare prius habite rationes. Secundo autem modo et contraria possunt inesse, et sequi potest affectus : verbi gratia, in omni penitente dolor est in ratione, quia aliter non esset laudabilis : et tamen dicit Augustinus : "Semper doleat, et de dolore gaudeat:" ergo gaudium potest esse de dolore, ita quod dolor sit materia gaudii, et ita ultrumque potest inesse. Ita dico in Christo, quod mors fuit in ratione apprehensa ut erat opus redemptionis, et sic mors apprehendebatur ut materia gaudiit: et ita utraque potest inesse, et sic videtur logui Psalmus xvm, 6: Ficsultavit ut gigas ad currendam viam. Et hoc modo poterat simul inesse affectus doloris in judicio mortis, et jucunditas ex fine mortis.

Et per hoc patet solutio ad totum. Vel, possemus dicere, quod dolor de morte carnis non con!rariatur jucunditati fruitionis aternce vel redemptionis humang: quia non sunt de eodem, et sic possunt inesse simul. Sed haec solutio non valet tantum quantum prima : quia licet non contrarientur, tamen trahunt per effectum ad contraria, sicut occupari . circa inferiora vel superiora: et ideo prior solutio est melior meo judicio, et in hoc sensu procedit objectio facta in contrarium

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4