Articulus 5
Articulus 5
An Christus omnes defectus acceperit, vel quosdam, et quosdam non?
2. Item, Damascenus, "Totus totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret:" ergo videtur, quod omnes assumpsit.
3. Item, Damascenus, "Quod non est assumptibile, non est curabile:" ergo si aliquem defectum non assumpsit, ille curabilis non fuit, ut videtur : ergo assumpsit omnes.
4. Item, Si ex his quae passus est, didicit obedientiam et misericordiam: tunc maxime in omnibus defectibus nostris pati debuit : quia si in aliquo non fuit passus, secundum illud non didicit passis auxiliari.
Praeterea, Que esset ratio, quod aliquos assumeret, et aliquos dimitterct, cum nullus eorum sit peccatum ? Ergo videtur, quod omnes assumpsit, vel nullum : sed nullum non assumpsit: ergo omnes.
SED CONTRA: Non fuit leprosus, nec gibbosus, nec claudus : ergo non omnes defectus etiam corporales assumpsit.
Solutio Hie considerandum per regulam Damasceni supra habitam, quod omnes defectus assumpsit, quos in nostra natura plantavit. Considerandum igitur, quod natura nostra plantata est duobus modis, scilicet in principiis naturalibus, et gratia innocentiae, et utramque plantationem fecit Deus: gratia autem amis. sionem non fecit Deus, sed culpa hominis : et ideo quae praeter naturam conse cuta sunt culpam, non assumpsit, quia illa non plantavit, sicut est ignorantia, et infirmitas bene agendi in anima, et fomes libidinis in corpore, et pugna carnis adversus spiritum: et ideo illa non assumpsit. In plantatione autem naturalj plantavit Deus corpora nostra conver. tendo elementa in humores, et humores in membra similia et dissimilia : et de plantatione illorum sunt quaedam ex parte corporis, et quaedam ex parte anima: ex parte corporis, ut mortalitas: ex parte dissolulionis, sicut fames ex agentibus qualitatibus primis in substantiam : et ideo illos assumpsit. In anima autem affectus naturales conjunctos consequitur dolor et tristitia separationis et mortis, et illos assumpsit: et isti sunt naturales defectus omnis hominis: sed lepra, et gibbus, etc., sunt defectus personales istius vel illius, et ideo non sunt per se nature: et cum ipse venit totam natu ram reparare, ideo illos non debuit assumere. Idem judicium est de febre, epilepsia, et hujusmodi.
Aliam regulam considerandi inter defectus assumptos et non assumptos dat Magister in Litlera, scilicet quod accepit illos quos accipere eum non dedecebat, et nobis expediebat : et hoc idem est : quia illos quos ipse in principio nature plantavit, non dedecebat eum suscipere, et non personales et consequentes ex culpa: et isti fuerunt nobis expedientes, quia isti sunt ad nature, et non unius hominis curationem.
On this page