Articulus 6
Articulus 6
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in tertia parte prime istius parlis circa finem, ibi, "Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem vere humanitatis, etc."
Hic enim determinat triplicem finem assumptionis defectuum, scilicet ostensionem vere humanitatis in ipso, congruentiam ad opus redemptionis, et ad spem nostram erigendam ab immortalitatis desperatione.
Et primo objiciatur de primo sic : 1. Quidquid uno modo verum est in statu corruptionis et tncorruplionis. de ilhus veritate non est passibilitas corruplionis: humana natura uno modo vera est in statu corruptionis et incorruptionis: ergo de veritate sua non est passibilitas. Prima patet per se. Secunpa probatur per hoc.quod natura humana erit ila quae apparebit in homine tempore resurrectionis : guia nihil corruptibile crit in ipso.
Item, Quidquid non est de origine alicujus nature, hoc non est de veritate cjus: igitur per illud non ostenditur verus homo.
Item, Post resurrectionem ostendit veram humanitatem: et tamen corruptibilem non ostendit, cum ostiis clausis intravit, et coram discipulis quandoque visibilis, quandogue invisibilis fuit ' ergo si tunc veritatem humane natura exhibuit, tune pcenalitates de veritate humane nature esse non possunt: non ergo per talia se potuit ostendere verum hominem.
2. Simailiter objicitur de secunda causa: quia opus redemptionis non fuit quecumque mors, sed occisionis violente : ergo sufficeret assumere carnem divisibilem gladiis, et non oportuit assumere defectum sitis, et lassitudinis, et hujusmodi.
3. Similiter objicitur de tertia: quia videtur, quod magis depresserit spem, quam erexerit : cum infirmus infirmo adjutore non consoletur, sed dejiciatur in desperationem.
Solutio Dicendum, quod bone sunt cause iste quas hic Magister determinat : et sumitur ratio et suflicientia sic, Redemptor enim assumpsit illud quod est disposilio ad redemptionem, et id quod valet ad opus. Et primo modo est causa prima: quia veritatem debentis satisfacere exhibuit sumendo defectus. Si autem quoad opus, aut quoad ipsum opus in se, aut quoad finem operis. Si quoad ipsum opus, sic sumitur secunda. Si quoad finem operis, sic sumitur tertia: quia hoc fuit finis redemptionis, ut homo spe gratiae reconciliationis ad spem erigeretur immortalitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod non intendit naturam hominis in genere ostendere, quia hoc non valuisset nobis, sed naturam hominis in statu redemptionis debentis et potentis satisfacere: et cum hoc congrue non potuerit esse nisi per passibilitatem, passibilitas est de statu veritatis nature in redimente naturam, licet non est de statu nature in se: et per hoc patet solutio ad duo sequentia.
On this page