Articulus 7
Articulus 7
An Christus hos defectus contraxerit, an voluntarie susceperit ?
Deinde quaeritur de hoc quod consequenter dicit in capitulo C illius partis ibi, C, § 2: "Hos autem defectus non conditionis suse necessitate, etc."
4. Contractum dicitur simul cum naccra tractum : sed ipse simul traxit utrumque in se a matris corpore: ergo videtur contraxisse.
2. item, Spiritus sanctus veniens in beatam Virginem et mundans, non mundabat illud quod immundum non erat : defectus autem hujusmodi non crant immund. : ergo Christus traxit ultrumque, scilicet defectus, et materiam corporis a maitre: ergo contraxit.
Prarerea, Si dicatur, quod contrahere est ex libidine trahere: libidine, dico, in qua natura nostra seminatur, quae est ratio quod illud dicatur contractum? Hoc enim non videtur habere significatio vocabuli.
Solutio Dicendum, quod Christus non habet defectus contractos, sed assumptos. Assumptio enim est in volun- tate assumentis, et ita fuit in potestate Christi antequam esset homo, utrum assumeret naturam humani corporis sine defectibus vel cum ipsis: et ideo assumpti sunt. Sic autem non est in nobis: quia nos non fuimus antequam hos defectus in habitu haberemus, et ideo nos contraximus: et bene concedo, quod contractum est a natura tractum et cum libidine quae est in coitu generationis.
Ad id quod ulterius quaeritur de ratione vocabuli, dicendum quod ratio sua accipitur a triplici simultate inseparabili in natura corrupta: quarum una est in generantibus, et alia in actu generationis, tertia autem in materia generationis. In generantibus autem licet persona sit mundata per baptismum ab originali peceato, tamen in actu generationis conjuncta est Ade: quia omnis homo purus (ut dicit Anselmus) est Adam in natura, etiam quicumque sit ipse in per~ sona. Et accipit ab Apostelo, I ad Corinth. xv, 47: Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de celo, celestis. Qualis terrenus, tales et tlerrent. Et infra, ¥. 49: Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, etc. Si enim persona ut persona generaret, tunc genitum nasceretur secundum meritum persone vel demeritum: et hoc non est verum: generat igitur persona ut Adam in natura : et igitur (secundum Augustinum) sicut circumcisus preputiatum gignit, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit, ita baptizatus filium ire generat, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit: et in hac simultate persone generantis et Ade dicitur contractum quasi ab utroque tractum, scilicet per unum et ab altero: per personam enim trahimus “ab Adam.
Simultas autem actus est conjunctio duplicis legis, scilicet fusionis substantia corpulente, et legis concupiscentiae in vehementi et suffocanti libidine : licet enim quosdam non suffocet quoad ha- bitum virtutis, suffocat tamen omnes quoad rationis actum. Unde etiam dicit Gregorius, quod in tali opere Spiritus sanctus non teligit corda Prophetarum, propter nimium descensum rationis sub carne. Et quoad duorum istorum conjunctionem iterum dicitur contrachiun, quasi simul ab utroque tractum in actu generationis.
Tertia conjunctio est in semine quod est materia in qua est corruptio vitil secundum causam, et corruptio passibilitatis. Dico autem corruptionem vilil que est vitium, vel immediate ex vitio, vel ad vitium de se. Vitium, sicut in anima originale peccatum. Ex vitio immediate : quia lex carnis respersa in membris est figura peccati, ut dicit Augustinus in libro de Nupéiis et concupiscentia. Non enim illam habemus ex constituentibus nos materialiter, scilicet calido, frigido, humido, et sicco: sed est immediata sequela peccati. Ad vi tium autem de se: quia est prona in peccatum. Et dico illam corruptionem vitii secundum causam esse in semine, non secundum essentiam quia causabit ipsam tale semen innatum partim se~ cundum corpus, et partim secundum animam, et partim secundum utrumque. Quoad habitum cnini lex membrorum erit respersa in membris corporis, et quoad peccatum originale erit in anima, et quoad pugnam carnis contra spiritum, et e converso, erit in ulroque. Et ideo dico ipsam non esse secundum essentiam in semine: quia, ut Anselmus dicit, originale peccatum non est magis aliquid per essentiam in semine, quam in sputo: tamen de hoc determinari habet super secundum Hbrum Sententiarum.
Propter igitur triplicem istam conjunctionem dicitur in nobis ista passibilitas contracta. In Christo autem nullo istorum modorum fuit. Adam enim in natura matris expulsus fuit, in conceptu filii solus Spiritus sanctus non homo egit, in materia assumpta corruptio vitil nulla fuit: et ideo hos defectus assumpsil et non contraxit.
On this page