Articulus 8
Articulus 8
An Christus timorem et tristitiam assumpservt ?
Videtur enim, quod Christus tristitiam et timorem non assumpsit, multiplici ratione probari. Primo quia talia in eum cadere non potuerunt :
1. Probat enim Seneca in sapientes cadere non posse sic, "Sapiens non tristatur de his quae possunt inferri bene :" poene autem corporales bene possunt inferri, sicut si innocenter inferantur : ergo sapiens non tristatur de illis.
2. Item, Sapiens non tristatur de his in quibus in summo actus est precipue virtutis : sed in sustinentia pcenarum illatarum et periculo mortis et ipsa morte est actus precipue virtutis, quia fortitudinis : ergo non tristatur de illis : ergo nec Christus cum fuerit summe sapiens.
3. Item, Sapiens non tristatur de insultu fortune, sive per prospera, sive per adversa insiliat : quia fortuna non est de laudabilibus bonis, nec bonum humanum auferre, nec dare potest : et voco bonum humanum, id ad quod est homo : ergo cum Christus non fucrit minus sapiens Philosophis, non tristabatur de illatis passionibus : ergo falsum est, quod Christus habuit tristitiam, ut videtur.
i. Timiditas enim vitium est oppositum fortitudini : Christus autem nullum habuit vitium : ergo nullum timorem.
2. Item, Timor non est de eo quod potest auferri, quando aliquis vult sed Christus potuit a se transferre, quando voluit: quia ipse dixit, Joan. x, 17 et i8 : Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit cam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, etc. : ergo videtur, quod non timuit.
3. Item, Si homo non peccasset, non timuisset : ergo videtur, quod timor consecutus est peccatum : ergo Christus gun. habere non debuit.
4, Item, Supra habitum est in Littera, quod si homo in primordio nativitatis suc vel nature ignorantiam vel difficulialem bene agendi habuisset, non esset in eo defectus : quia non est defectus et poena ante peccatum : ergo a simili si homo per naturam tristatur in periculis ef timet, non est defectus : sed Christus timuil, ut dicis : ergo non per defectum, sed pernaturam : et ita non valuit nobis, quia id quod non liberaliter assumpsit, salutem nobis non gratilicavit.
5. Item, Eadem ratione qua non assumpsit ignorantiam et difficullatem bene agendi, quia consecuta sunt ex peccato, videtur quod nullum defectum debuit assumere ; quia dicit Augustinus in prius habito capitulo, quod non est defectus et peenalitas in quo natura est instituta, sed id quod consecutum est ex peccato : omnes autem ex peccato conseculi sunt : ergo nullum accipere debuit : ergo nec tristitiam, nec timorem, nec famem, nec sitim, nec aliquem alium.
Solutio Dicendum, quod Christus veram tristitiam mnaturalem habuit, et verum timorem, sicut dicit Magister in Littera.
Ad primum igitur dicendum, quod aliud est esse tristitiam in viro sapiente, ct aliud est cadere in ipso perturbalionem : licet enim fristitia turbatio sit in viro Sapiente, tamen non est perturbatio : Christus enim non est minus sapicns quam Philosophi : dicit tamen, Turbatus sum, et non sum locutus'. Nec Seneca intendit, quod non insit eis tristitia turbans, sed quia non est in eis tristitia perturbans : quia perturbatio dicit deflectionem rationis ab wquitate. Aliud enim est rationem tangi turbatione, et non deflecti : et aliud est tangi, et deflecti ab equalitale regiminis quo in regno anime regit : et aliud est tangi, et deflecti ab equalitate virtutis. Sapiens enim tangitur et patitur ratione passionis, sed non deducitur deflexus ab aequalitate et equitate. Imperfectus autem sapiens pautur, et tangitur, et deducitur ab xqualitate quidem, sed non recedit ab equitate. Insipiens autem patitur, et deducitur ab equalitate, et equitate. Unde licet pene corporales bene possunt recipi ad virtutis exercitium, tamen quia agunt contra naturam bonam, inducunt in sapiente tristitiam talem qualem diximus.
Ad aliud dicendum, quod sapiens non tristatur de eis, secundum quod summa virtus est in eis : sed secundum alium modum potest tristari. Unde Aristoteles in IV EEthicorum dicit, quod sufficit forii non tristari, id est, non turbaliter tristari, licet in aliis virtutibus hoc non sufficiat : quia in aliis virtutibus signum oportet accipere habitum facientem in opere delectationem, ut ipse dicit :sed fortis non potest delectari in opere sustinentiae, sed sufficit si in fine gaudet, et in Opere non perturbatur, etsi tristetur propter nimsam acerbitatem passionis.
Ad aliud dicendum, quod passio secundum quod estillata perfortunam, non est materia virtutis, sed secundum quod est accepta a forti et sapiente : quia dicit Philosophus, quod fortis etiam bene utitur infortuniis, et etiam periculis naturalibus, ut est mors naturalis.
Ad aliud dicendum, quod auctoritates _ ille non intendunt removecre a Christo passionem tristitia omnino, sed passionem intendunt ponere et passionem perturbantem removere, sicut Magister infra in textu illas auctoritates exponit.
Ad id quod ulterius quaeritur de timore, dicendum quod timiditas non est idem quod timor : quia timiditas sonat in pusillanimitatem quae vitium est: sed timor sonat in passionem quamdam quae potest esse virtus, et vitium, et nature conditio : virtus, sicut nos dicimus fortem timere timenda : vitium, sicut dicimus timorem mundanum vel humanum : conditio autem nature, sicut dicimus quod est metus cadens in constantem virum: unde timor semper non sonat in vitium.
Ad auivp dicendum, quod in Christo est considerare naturam et personam: unde licet nilil fuerit impossibile pergone, tamen natura infirma fuit in eco, et uhus conditio fuit timor persone in natura illa. Quod autem dixit, Nemo tollat, etc., hoc dicit de potestate persone secundum naturam divinam.
Ad aliud dicendum, quod tristitia et timor plantata sunt in natura nostra, ut supra diximius : quia licet actus timendi et tristandi conseculi sunt ex peccato, tamen potentia timendi, et ordo ad timorem, est ex modo constituenti naturam corporis ex contrariis :et sic non est de aliis quibusdam defectibus, ut statim patebit.
Ad aliud dicendum, quod defectus non proprie dicitur de eo quod abest naturalibus. Diogenes enim non dicitur deficiens ex eo quod non habet cornua: et homo non dicitur deficiens ex eo quod non habet potentiam volandi: et ideo hominum dicuntur defectus iste passibilitates : quia natura sua rationalis est, et instituta fuit in oppositis habitibus: si autem non esset cum natura constitula, non esset defectus, sicut dicit Augustinus: sicut nec in capra, quod non ratiocinetur.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibuscumque defeciibus: quia quidam consequuntur naturam secundum principia constituentia ipsam, et quidam culpam, et quidam personam, ut supra diximus : Christus autem non debuit assumere nisi illos qui consequuntur
Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus: ult non veritatem timoris et Lristitiae vel propassionem, sed timoris et tristitice necessitatem et passionem a Christo removisse intelligantur '. Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis: sed non sicul nos, qui sumus membra ejus. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subjacemus, et in nobis sunt isti defeclus secundum propassionem ef passionem: sed in Christo non nisi secundum propassionem. Sicul enim in peccatis gradus quidam notantur propassio et passio, ita et in his poenaiibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristilia, ita ul inentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione: et tunc propassio est. Aliquando vero movetur et turbatur: et tune passio est. Christus vero non fuit ila turbatus in anima timore vel trislitia, ula rectiludine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret: secundum quem modum intelligitur, cum dicitur vel timuisse vel tristis fuisse. Unde Iheronymus super Mattheum, ubi legitur, Cepit coniristari et mostus esse*: Ut veritatem, inquit, probaret assumpli hominis, vere contristatus est: sed non passio ejus dominatur animo, verum propassio est. Unde aif, Cepit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari: quod est, aliter contristatur quis per propassionem, aliter per passionem. Ideoque secundum hane distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere limuisse: quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis. Unde Ausustinus ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Chrislum non vere timuisse vel tristatum esse, et incontinenti veram tristitiam nabuisse: His verbis infirmos in se presignans Dominus ait, Pater mt, st posstbile esl, transeat a me calix istes. Non enim vere timebat Dominus pati tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo “. Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus’? Ecce hic videtur trislitiam et timorem a Christo removere. Continuo autem subjunxit: Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Fuit enim tristis, sicut Evangelium dicil. Si enim tristis non fuit, cum Evangelista dical, Tristis est anima mea, ele.+, ergo et quando dicit, Dormivil Jesus’, non dormivit : vel quando dicit manducasse, non manducavit: et ita mihil sanum relinguitur, ut dicatur etiam, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scripltum est, verum est, et factum est. Ergo et tristis fuit: sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram, Aperte noscis eumdem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum discegneret causas, ex quibus intelligenlia verborum assumenda est, Si enim discernatur intelligentiae causa preediclorum verborum, nihil occurrit contradictionis.
On this page