Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum in Christo fuerit propassio, vel passio ?

ARTICULUS IX. Utrum in Christo fuerit propassio, vel passio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister solvendo contra se objecta, ibi, F, circa initium : "In nobis sunt tsti defectus secundum propassitonem et passionem."

Ille enim species due ponuntur in peccatis ‘, In Christo autem nullum fuit peccatum : ergo nullus istorum graduum fuit in Christo.

2. Item, Dicit in Littera de passione. Dicit etiam Glossa, Matth. vu, 1, quod propassio est subilus motus cul ex ratione non consentitur. Dionysius autem in tertia epistola ad Gaium monachum: "Subito est quod est praeter spem, et ex non apparente ad manifestum deductum:" ergo nihil fuit in eo prater spem subito: ergo nec propassio, in cujus diffinitione cadit subitum.

SED contRA hoc est, 1. Quod dicit in Littera.

2. Praeterea, Spes non accipitur pro virtute spei quae non fuisse in Christo infra probabitur : sed propassio est quae est una de quatuor naturalibus passionibus quae bene fuit in Christo, sicut et alias passiones naturales : et sic nulla est instantia.

Solutio Ad hoc dicendum, quod gra- go dus ili ponuntur in ira, non secundum “' quod peccatum est, sed secundum quod est passio: et ideo possunt transferri etiam ad alias passiones quae non sunt peccatum, sicut ad tristitiam, vel timorem naturalem. .

Ad aliud dicendum, quod est subitum ex parte rei, et ex parte ejus in quo fit. In Christo autem nibil fuit subitum ex parte ejus in quo fuit: fuit tamen subitum ex parte passionis. Veldicatur, quod non secundum illam rationem accipitur hic propassio, sed secundum effectum : quia scilicet non deflectit rationem ab equalitate vel equitate regiminis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9