Text List

Articulus 3

Articulus 3

An acerbitas passionis Christi sic major pussione Ade, si detur quod pati poEuissel ?

ARTICULUS III. An acerbitas passionis Christi sic major pussione Ade, si detur quod pati poEuissel ?

Tertio quaeritur, Utrum acerbitas passionis Christi sit major passione Adae in primo statu, sidetur per impossibile, quod pati potuisset vel passus esset secundum actum ?

Videtur, quod non : quia i. Tanto conjunctio difficilius separatur, quanto pauciores insunt dispositiones ad separauionem : in Christo autem fuit poenalitas assumpta, sed in Adam nulla : ergo major dolor fuisset in separatione nime a corpore Ade, quam in separa~ jone anime a corpore Christi.

2. Item, Quanto fortius vinculum, tento difficilius rumpitur : sed fortius est vineulum vite immortalis aliquo modo suam vite in qua est necessitas ad mosiendum. Cum igitur Adam primam vifam habueril, videtur guodipse majorem poenam in morte sensisset si mortuus fuisset, quam Christus.

SED CONTRA : 1. Dolor est sensus poenae et acerbitas doloris est a fortiori sensu poene fortioris : ergo ea quae non faciunt ad sensum suptiliorem, non faciunt ad majorem passionem : esse autem immortalem per gratiam in statu animalis vite. et esse mortalem, non faciunt ad sensum meliorem, quia non sunt de complexionantibus : ergo non faciunt etiam ad majorem dolorem : non igitur ex hoc Adam magis passus fuisset. quam Christus.

2. Item, Causa longioris vite vel brevioris vel etiam perpetuce in statu animalis non facit ad sensum : quia si perpe- tuitas esset causa, tune etiam longitudo esset causa melioris sensus, quam brevicris vite sit sensus : et hoc est contra rationem : quia omnis ceusa longioris vite (ut dicit Philosophus) reducitur ad humidum difliculter siccabile, et calidum difficulter frigibile : bonitas autem sensus in tactu, efficitur accessu viciniori ad temperamentum in medio quod est mixtum complexionatum. Cum igitur ad stabilitaten: sensus sequatur acerbilas passionis : ergo longitudo vite vel perpetuitas sccundum quod hujusmodi, nathil facit ad majorem passionem.

Si forte dicas, quod Adam nobilioris complexionis fuit quam Christus : hoc ego habeo pro absurdo : quia sic auctor omnis nature egisset contra jus quod ipse nature indidit, quod contra seipsum in seipso animam suam neglexisset : hoc enim jus inditum est, ut nobilioril forme nobilius preparetur corpus vel materia : et si anima Christi nobilior fuit anima Ade, Deus auctor nature injuriam fecisset anime proprie, si Ade nobiliorem dedisset complexionem.

Solutio Meo judicio acerhitati passionis Christi nulla pcena corporalis potest comparari, cuam aliquis pati potest corporaliter et secundum naturam. Unde si Adam passus fuisset, dico quod non ita acerbe doluisset ut Christus.

Rationes autem duae quae primo adductse sunt, solvuntur per objectiones factas in contraiium. Tamen bene credo, quod Adam vivaciorem habuit sensum ante peccatum, quam post, vel quam nos habeamus : sed non credo, quod habuit vivaciorem quam Christus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3