Text List

Articulus 4

Articulus 4

An acerbior fuit mors Christi quam mors anime, si detur per impossibile, quod anima mori posset ?

ARTICULUS IV. An acerbior fuit mors Christi quam mors anime, si detur per impossibile, quod anima mori posset ?

Quarto quaeritur, Utrum acerbior fuit mors Christi quam mors anime, si daretur per impossibile, quod ipsa mori posset separatione suarum partium ab ipsa?

Videtur autem, quod sic : quia major est peena quae contrariatur meliori bono: dicit enim Augustinus, quod pcena non dicitur malum, nisi quia contrariatur nature boni : sed melior natura fuit in Christo quam in aliqua creatura simplici esse posset : ergo major poena.

SED CONTRA : Quanto aliquid vicinius est conjunetum, tanto major dolor est in separatione : pars autem anime cum anima vicinius conjungitur, quam aliquod corpus posset conjungi cum anima : ergo major esset dolor in separatione.

Solutio Major dolor dicitur {duobus modis, scilicet quia majori bono contrariatur : et sic esset dolor Christi adhuc gravior, quam anime si poneretur posse mori. Dicitur etiam major dolor, quia conjunctionis fortioris est separatio secundum sensuum experimentum : et sic bene puto, quod talis anime mors esset acerbior : sed tamen ad redimendum non esset efficacior.

Et sic patet solutio : quia objectionum una procedit in uno sensu istius distinctionis, et alia in alio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4