Articulus 5
Articulus 5
Quomodo intelligendum sit quod dicit Magister, Christum venisse desursum ?
Deinde quaeritur de his quae habentur in Littera in cap. B, ubi dicit Christum venisse desursum, id est, de altitudine humane nature ante peccatum.
Ex hoc enim videtur sequi, quod 1. Aut materialiter, aut formaliter venit : non formaliter, quia formam corporis Ade non habuit : ergo matertaliter, quia secundum naturam habuit impassibile.
2. Item, Hoc videtur Damascenus dicere, qui dixit, quod assumpsit primitias nostra masse : primitiae autem no- strae massae sunt impassibiles: ergo sumpsit corpus impassibile.
Solutio Secundum habita leve est ad hoc respondere : quia venit de statu illo quoad similitudinem exemplaris, quod in se in illo statu exhibuit : et sic etiam de aliis statibus intelligitur : tamen hoc leve conceditur, quod materiam corporis quae in omni statu una est, licet non uno modo disposita. sumpsit ab Adam : sed hic non quaeritur de materia, cum in Littera dicatur, quod "de primo statu sumpsit innocentiam, et peccati immunitatem," quod idem est.
On this page