Divisio Textus
Divisio Textus
"Post predicta considerari oportet, etc." In ista distinctione Magister determinat quamdam ulteriorem questionem ex precedentibus habitam, scilicet, Utrum Christus aliquid petiit vel oravit, quod non est ei concessum ? Ex quo enim naturaliter timuit passionem, consequens fuit ut fugeret naturaliter, et a se peteret transire.
Unde ista distinctio dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit principaliter in Christo propter duas na- turas et voluntates non fuisse pugnam carnis adversus spiritum. In secunda, probat triplicem voluntatem fuisse in Christo, scilicet sensualitatis, rationis, et deitatis, ibi, C, "Ka affeciu ergo humano quem de Virgine traxit, etc." In tertia, objicit contra verba Ambrosi, ibi, D, "Ceterum non parum nos movent verba Ambrosi, etc." In quarta et ultima, objicit per verba Hularii, ibi, E, "Illud etiam ignorandum non est, etc."
On this page