Articulus 1
Articulus 1
An aliquid voluit Christus quod non sit factum ?
Videtur enim, quod nihil. 1. Cujus enim voluntas semper conformis est voluntati Omnipotentis : sicut nihil fit contra voluntatem Omnipotentis, ita nihil fit contra voluntatem suam sed voluntas Christi semper conformis fait voluntati Omnipotentis : ergo sic— ut nihil fil contra volantatem Dei, ita nihil fit contra voluntatem Christi. PraiMA patet per sc. Szcunps probatur per hoe quod de perfectione justorum est habere voluntatem conformem voluntati divine. Cum igitur nihil sit perfectionis quod Christus non habuerit, ipse habuit voluntatem semper conformem.
2. Hem, Hoe dixit matri, Lue. u, 49: Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et discipulis postea, Meus cibus est ut faciam voluntafem egus gui misit me’, scilicet Patris mei qui in ccelis est.
3. Item, Hoe videtur velle Apostolus, ad Uebr. v, 7: Jn omnibus exauditus est pro sia reverertia, Ergo numquam aliquid petit. quod non sit consecutus, ut videtur.
SED CONTRA: 1. In Psalmo xxi, 3: Clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi
Solutio Sicut Magister dicit in Littera, plures sunt voluntates Christi : et quidquid voluit voluntate beneplaciti secundum divinam naturam, hoc consecutus est. Similiter quidquid voluit secundum rationem voluntatis deliberative, totum est consecutus. Sed non quidquid voluit secundum voluntatem aifectus naturalis, ut dicit Magister.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod conformitas est quadruplex qua voluntas nostra conformatur voluntati divine, scilicet in volito : et haec secundum materiam est, et est minima, ut velim hoc quod Deus vult : et haec non facit meritum de se, quia quandoque quis male potest velle quod Deus vult, ut alicujus boni mortem.
Est etiam conformitas secundum formam volendi, ut ex eadem charitate velimus quod volumus, ex qua Deus vult quod vult : quia illa facit meritun, etiamsi quandoque non velimus quod Deus vult, ut dicit Augustinus : et ponttur in fine primi Senéentiarum.
Tertia conformitas est in fine volendi, ut propter idem velimus propter quod Deus vult, id est, propter gloriam suam : et hac iterum est laudabilis, et facit ad meritum, etiamsi sit difformitas in materia voliti : quia ad gloriam Dei possem aliquem velle vivere, quem ipse ad gloriam suam vult mori.
Quarta conformitas est in causa effciente volendi, quando scilicet volo id quod Deus vult me velle, ut videndo pauperem, si volo ipsum esse miserum, jam non sum misericors, et tamen Deus vult eum esse miserum : ergo vult me velle quod ipse non vult : et haec non sunt contravia. Similiter quando elegit Virginem matrem, voluit suam ipsius animam pertransire gladium passionis suae corporalis , ut ipsa intus sustineret in affectu matris, quod ille foris pertulit : ergo voluit eam velle, quod Filius non pate~ retur.
Eodem modo dico, quod quando as- sumere voluit Christum veram humanitatem, voluit eum velle fugere ea quae sunt periculorum gravia vite humane: et haec conformitas sufficit voluntati naturali: et haec conformitas disputata et probata invenitur super primum hujus voluminis tractatum de conformitate nostrae voluntatis ad voluntatem Dei.
On this page