Articulus 2
Articulus 2
An in Christo fuerit sensualitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium: "Azemana voluntas est affectus totius rationis vel affectus sensualitatis."
Queruntur hic quatuor sine quibus iste locus non potest intelligi: quorum primum est, Utrum sensualitas sit vel fuerit in Christo ? Secundo, Utrum sit aliqua voluntas sensualitatis ? Tertio, Utrum voluntas rationis conformis fuerit voluntati divine, ut dicit in Littera ? Quarto, de divisione voluntatum Christi, quas innuit Littera,
Ad primum sic proceditur : Videtur in Christo non fuisse sensua— litas : quia i. Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualitas est in loco serpentis, in quo incepit primus motus peccati. Cum igitur Christus non habuit aliquem peccati instinctum, videtur in Christo non fuisse sensualitas.
2. Praeterea, Ad quid esset in ipso ? Meritum enim non ita perficitur tribus gradibus, sensualitatis, inferioris partis rationis, et rationis superioris, quemadmodum demeritum. Cum ergo ipse non assumpserit nisi ea quae sunt ordinata ad gratiam, et gratia sensualitatem non attingit, videtur quod sensualitatem non assumpserit.
3. Praeterea, Haec est quae semper pugnat adversus spiritum ; ergo cum in Christo nulla talis pugna fuerit, videtur sensualitatem non habuisse.
SED CONTRA: Diabolus in Adam sensualitatem non fecit, sed inventam in eo corrupit: ergo cum Christus omnia naturalia nostra assumpserit in corpore et in anima, videtur quod etiam assumpserit sensualitatem.
Item, Augustinus : "Sensualitas est motus animae, qui intenditur in quinque corporis sensus:" constat autem, quod Christus hujusmodi motum habuit: ergo habuit sensualitatem.
Solutio Ultimis rationibus consentienduin est, quod Christus habuit sensualitatem, quee est vis anime sensibilis desiderii intenta in ea quae conferunt ad salulem nature, et intenta in ea quae conferunt sensibus ad presentandum.,
Ad primum autem dicendum, quod Augustinus loquitur de sensualitate non secundum naturam, sed secundum corruptionem quae accidit ex peccato: et cum Christus non accepit pecceatum, non accepil etiam illam corruptionem.
On this page