Articulus 3
Articulus 3
An voluntas aliqua sit sensualitatis ?
Item, Philosophus in III de Anima: "In rationali voluntas fit, in irrationali autem desiderium et animus." Ergo videtur, quod nihil sit quod dicit unam voluntatem sensualitatis in Christo fuisse.
Si forte diceres, quod hoc est animal secundum proprietatem Graci idiomatis, in quo non dicitur voluntas nisi rationis affectus. Contra : Auguslinus in libro de TrinitaƩe dicit: "Cause voluntaria aut Dei sunt, aut Angelorum, aul hominum, aut quorumcumque animalium, si lamen voluntates appellandi sunt animalium rationis expertium motus illi quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid vel appetunt, vel evitant." [kx hoc patlet, quod abusive sensualitatis divitur voluntas.
Solutio Dicitur, quod voluntas sumilur large, et stricte. Stricte non dicitur voluntas, sicut volunt auctoritales, nisi motus et appelitus rationalis. Large etiam dicitur voluntas appetitus sensualitatis humane. Sed omnis abusive dicitur voluntas appetitus brutorum. Unde Joannes Damascenus dicit, quod voluntas rationalis est: et si non est rationalis, non est voluntas: voluntas enim dicit id quod liberrimum est in anima: et ideo nature sensibili quae magis agitur imperio rationis vel nature instinctu, quam agat, non potest dici proprie voluntas inesse.
On this page