Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Christus aliquid mereri potuit ?

ARTICULUS 1. An Christus aliquid mereri potuit ?

incidit autem hic dubitatio. An Christus aliquid mereri potuit ?

Videtur autem, quod non: 1. Quod enim perfecte plenum est, nihil amplius suscipere potest. sed Christus ab instanii conceptionis habuit spiritum non ad mensuram: ci vidimus non tantum gratiam ejus, sed etiam gloriam quasi unigenitt 2 a Patre e qui (sicut dicit Basilius) cum allio gloriam paternam non divisit. ergo villus. boni receptibilis fuit: ergo nihil meruit: quia id quod meretur aliquis, recipere debet, vel injuste ageretur secum,

2. Item, Non indigens fuit aliquo : morilum autem est quo indigemus vel ad vitam, vel ad beatitudinem: ergo ipse non meruit.

3. Item, Status comprehensionis tollit rationem meriti: ipse autem verissime fuit comprehensor : ergo non meruit.

4. Item, Quicumque meretur, in bonis anime, scilicet gratiae et glorie proficit : supra autem negatum est Christum profecisse in anima‘: ergo Christus non meruit.

Item, Non venit ad hoc ut sibi mercretur, sed nobis, sicut dicit Apostolus : Quoniam propter vos egenus factus est, cum esseé dives, utillius inopia vos divites essetis®. Cum igitur non fecerit nisi propter quod venit, videtur quod nihil sibi meruit.

3. Item, Mereri est ejus qui est inferior in persona: Christus autem numquam inferior Patre fuit in persona: ergo Christus numquam meruit. Prosario. Meritum est opus et actus: actus autem omnium sunt particularium, ut dicit Philosophus: ergo meritum respicit personam, et non naturam: ergo. Prima constat.

Item, Mereri est de non suo per opus el obscquium facere suum: omnia autem erant Filii, ut ipse dixit: "Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis". Ergo videtur, quod ipse non meruit.

In coNTRaRiUM autem est 1. Quod dicitur in Littera, multis auctoritatibus probatum.

2. Item, Christi opera non fuerunt minus eflicacia, quam opera Sanctorum: sed opera Sanctcrem valent sibi et aliis: ergo et opera Christi: aon ergo meruit tantum nobis, sed etiam sibi.

Solutio Magister hic (ut videtur) satis bene distinguit, quod mereri dicitur multis modis: uno scilicet abusive, quo aliquis dicitur mereri per opus bonum male et in malo statu, hoc est, in statu mortalis peccati factum : sicut legitur in vita beati Joannis Eleemosynarii, quod quidam Petrus miles iratus pane quem projecerat in pauperem, meruit in judicio Domini ad quod raptus fuit, prolongationem vite in poenitentiam.

Alio modo iterum improprie, sed minus improprie dicitur mereri aliquis per bona facta in mortali peccato: ile enim ex debito non potest mereri: sed tamen a Magistris dicitur, quod de congruo meretur gratiam : et verius diceretur, quod mereretur eam de minus incongruo : quia scilicet magis se disponit ad graliam per opera quae facit, quam ille qui non facit.

Tertio modo proprie dicitur aliquis mereri, quando aliquis actibus dignis vita aeterna facit vitam aternam sibi debitam : et sic non meretur nisi habens vratiam gratum facientem et charitatem. Et hoc dicitur quinque modis. Unc modo proprie, scilicet quando causa meritorum cum merito alieno facit debitum : sicut in parvulis qui non habent nisi causam meritorum, quae est gratia, cum mmerito alieno, scilicet Christi: et propter hoc debetur eis vita aeterna. Secundo modo propriissime, quando ex causa meriti et actu proprii meriti de non debita sibi vita wterna facit debitam sibi, ut quilibet justificatus primo actu suo meretur vitam aeternam. Tertio modo, quando debitum sibi facit pluribus rationibus debitum sibi: et sic meretur quilibet secundo, et tertio, et sic deinceps actibus meritoriis. Quarto modo, quando meretur augmentum gralie et glorie prius habite et debite : et hoc fit crescente charitate. Quinte et ultimo modo, quando meretur per multa opera aliquid conjunctum gratis, sicut est acceleratio resurrectionis, vel glorificatio nominis, et hujusmodi : et hoc modo Christus meruit sibi quod non habuit prius: licet hominis honor deberetur sibi etiam per naturam suam, tamen id quod per naturam habere debuit, fecit suum ratione meritorum per opera.

Dicendum igitur ad primum, quod dives per naturam, licet omnia habuit et possit: potuit enim accelerare resurrectionem, et clarificare nomen suum ; la~ men non habuit omnia in omni ratione: voluit enim Pater Christi eum habere haec etiam in ratione meriti, ut sic magis gloriosus ostenderetur non in pluribus bonis, sed in pluribus rationibus juste possessionis bonorum.

Ad aliud dicendum, quod licet ipse non indiguerit, tamen nos indiguimus, ut sibi sie mereretur, nobis formam dando.

Ad aliud dicendum, quod status comprehensoris non abstulit a Christo statum viatoris : et ideo competebat ei mereri: sed si fuisset comprehensor tantum, tunc procederet objectio.

Ad aliud dicendum, quod profectus iste non est contrarius perfectioni : quia non ponitur in numero bonorum anime secundum scientiam, vel gratiam, vel gloriam: sed potius in bonis corporis, ut acceleratfio resurrectionis, et manifestatio nominis, quae ponitur in aliis cognilionem ipsius accipientibus : et poniturin rationibus habendi, et non habitis in anima, sed in corpore, vel in aliis, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod licet actus singularium sint, et personarum si agentia sint rationalis nalure, non tamen semper referuntur ad ipsa agentia, secundum quod sunt distincte persone, sed etiam quandoque gratia nature : ut intelligere actus hominis est, et lamen refertur ad hominem gratia anime. Ita possumus dicere, quod mereri est actus Christi qui est persona aequalis, sed secundum naturam in qua est inferior : et hoc bene convenit Christo, quia ipse agit secundum proprietatem utriusque na~ ture.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1