Articulus 2
Articulus 2
An Christus meruit sibi impassibilitatis et immortalitatis gloriam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi A, 81: "Sed etiam sibi merutt impassibilitatis et immortalitatis gloriam, etc."
Videtur enim hoc impossibile esse; quia 1. Si meruit, aliqua potentia meruit : sed hoc non est nisi beri a:bitrii. Sed probatur, quod hoc tntnossib.le fuit, quod per suum liberum arbitrium meruerit: liberum enim arbitrium confirmatum, non est in statu merendi.
2. Item, Nulla potentia determinata ad unum, laudem habet in actu ipsius. Heec probatur in omnibus potentiis naturalibus. Sed liberum arbitrium Christi determinatum fuit ad unum: crgo non habuit laudem in ile. Nii autem meritorium nisi laudabile: ergo Christus non potuit merer: suo libero arbitrio.
3. Item, Liberum = arbitrium Christi non aliter tunc se habuit quam modo: ergo si modo non meretur, nec etiam tune merebatur.
4. Item, Laudatur, vir sanctus, quod potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit+ : ergo si hoc est de substantia meriti, si Christus numquam transgressus fuer:t, nec transgredi potverit, numquam meruit.
SED CONTRA : Liberum arbitrium nostrum non ha- buit potentiam merendi ex hoc quod potest facerc malum, quia hoc est defeclus, ut supra probatum est, sed potius ex hoc quod cum gratia sponte ‘facit honum. Cum igitur Christus sine comparatione liberius fecit justitiam quam nos, potest ipse plus meruisse quam nos.
Ad primum dicendum, quod tripliciter potest dici lberum arbitrium confirmatum. Uno modo in fine secundum genus, hoc est, in bono, non tamen hoc vel illo bono : et haec confirmatio non tollit nisi defectum illum in quo flexibile est in malum : potest tamen adhuc in quodlibet bonum. Alia est confirmatio liberi arbitrii in eo quod est simpliciter ultimum, et confirmatur in illo per adhesionem, sicut confirmati in patria: et haec non tollit voluntatem faciendi quod vult, sed ponit necessitatem non coaclionis in eo, sed immutabilitatis in fine illo : et cum ile premium sit, collocatur immutabiliter in premio: et ideo jam tollit rationem meriti, quia meritum querit amplius, et sic adhaerens non potest cogitare amplius quod haberet, prater id quod habet. Haec fuit quidem in Christo, sed non abstulit ei ralionem merendi: quia cum illa adhesione etiam viator fuit: et hoc accidit in Christo propter duplicem conjunctionem sue anime, scilicet ad carnem, et ad deitatem : conjunctio enim ad sensus animalis carnis quae precedit id quod spirituale est, fecit viam et viatorem : conjunclio ad id quod spirituale est, quod uihil habet post se quod inquiratur, fecit comprehensorem. Tertia est confirmatio potentiae ad actum hunc per nevessitatem nature, ita quod oportet hune operari, et non posset non operari hunc, nec posset alium operari! : et haec confirmatio tollit naturam totam liberi arbitrii : quia omris potentia rationalis est ad opposita : et nullus in patria est confirmatus, ita quod ipsum semper oporteat idem numero velle, et non posset hoc non velle: et hujus oppositum ponitur per naturam liberi arbitrii in omnibus, scilicet posse hoc, et posse cessare ab hoc, et posse al.ud ab hoc. Et ideo patet ex hoc quod non est diftinitio libertatis arbitrii, posse velle bonum, vel malum : sed potius accidit ei posse velle malum ex defectu : sed liberias ejus consistit in hoc quod possit velle hoc, et non velle hoc, et posse velle diversum ab hoc. In hoc enim cognoscitur liberum, quod non agit per necessitatem nature, et hoc modo flexibile habuit Christus liberum arbitrium, et hoc sufficit merito cum statu viatoris: et ideo non procedit objectio prima.
Ad aliud dicendum, quod potentia determinata ad unum numero per necessitatem nature, non habet laudem : jam autem ostensum est, quod hoc non convenit alicui libero arbitrio nec confirmato, neque non confirmato.
Ad aliud dicendum, quod prima est falsa : aliter enim se habuit tune, quia tunc fuit in statu viatoris: modo autem non est status viatoris cum libertate, que facit meritum secundum statum merendi.
Ad aliud dicendum, quod hoc de laude viri justi non est per se, sed prout est indicativum lbertatis per se: qui enim potest bonum et malum, potest facere quod vult, sed non convertitur : et quia illud est per accidens, non facil statum merendi nisi per accidens: et hoc etiam supra determinatum est, ubi queritur, Utrum Christus peccare potuit?
On this page