Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum humilitas passionis Christi fuit meritum exaltationis ?

ARTICULUS III. Utrum humilitas passionis Christi fuit meritum exaltationis ?

Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicit, A, §1: "Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, etc."

Videtur enim, quod humilitate passionis non meruit aliquid Christus.

1. Passio enim (ut dicit Philosophus) est illatio effectusque actionis: ergo est ab alio : quidquid autem ab alio est secundum quod ab alio est, non est meritorium: ergo nullo passio est meritoria : ergo nec passio Christi.

2. Item, Nihil est meritorium, nisi actus elicitus ab aliqua virtute : sed virtus non est in corpore, sed in anima : ergo quod tantum est in corpore et non in anima, non habet rationem meriti : passio autem tota fuit in corpore, non in anima: ergo non fuit meritoria.

3. Item, Nihil est meritorium nisi id quod est voluntarium : passio autem nulla est voluntaria : ergo non est meritoria. Prima patet per se: quia dicit Augustinus : "Nemo invitus bene facit, etst bonum est quod facit." Sxcunpa patet per diffinitionem voluntarii quam ponit Philosophus et Sanctus, quod voluntarium est, cujus principium est in nobis, vel in eo qui agit : passionis autem principium semper est in alio.

4. Si dicas, quod aliter est in Christo, et aliter est in aliis: quia Christus fuit Deus, et ideo illi nihil in eo potuerunt facere nisi quod ipse voluit, et ideo quod ill: fecerunt sibi, facit voluntarium. Contra: Versus proponitur ah omni~ bus, "Actio displicuit, passio grata fuit".

Praeterea, Infra probabitur, quod hoc non est verum : quia secundum hoc illi non peccassent, si actus illorum gratus et voluntarius fuisset : quia secundum hoc fuisset bonum, cum Chiistus milul voluerit nisi bonum.

Solutio Dicendum, quod Christus meruit passione sua: et maximum meritum consistit in passione Christi, et passionibus aliorum Sanctorum.

Et est ad omnia solutio una, quod licet sit illata, tamen susceptio et sustinentia passionis est voluntaria, gratia boni pro quo est passio : et ideo praecipua virtutum quae est fortitudo, consistit in passionibus illatis.

Ad aliud dicendum, quod materialiter passio est in corpore, sed sustinentia equanimis est in anima, et illa est quae facit virtutem.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad ww quod ulterius objicitur contra solutionem aliquorum, bene concedo, quod si queratur, Qualiter hoc esse potuit, quod passio est effectus actionis, et non posset esse sine actione, tamen voluntas sit de uno, et non sit de alio ?

Ista questio debilis est : quia voluntas separat ea quae secundum naturam conjuncta sunt, sicut et alu actus anime : sicut volo esse albus, et non volo esse monachus, et volo supervestiri a gluria, ut absorbeatur quod mortale est a vita’, et non volo mori: et, ut breviter dicam, voluntas etiam impossibilium est, ut dicit Philosophus.

Per hoc patet igitur solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3