Text List

Articulus 5

Articulus 5

An anima separata a corpore, statim sit facta impassibilis ?

ARTICULUS V. An anima separata a corpore, statim sit facta impassibilis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2: "Utrum anima sit facta impassibilas, etc."

Hic tangit Magister unum eorum quae meruit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem.

1. Cum autem impassibilitas sit anime et corporis, videtur quod non accidit anime nisi gratia corporis : ergo separatione facta a corpore, videbitur statim impassibilis facta anima.

2. Item, Anima de se non habet contrarium : si ergo passio est sensus con. traril agentis contra naturam, dese non habet passibilitatem, nisi forte ex peccato vel corpore : ergo separatione facta a corpore, nisi subjaceat peccato, passibilitatem non habet : ergo est impassibilis.

3. Item, Omme quod habet passibilitatem per accidens tantum, non erit passibile nisi conjuncto illi accidenti : sed hoc accidens est incorporatio : ergo erit passibilis incorporata, secluso peceato quod facit eam passibilem : ergo mox separata a corpore Christi anima, et anime Sanclorum sunt sunpassibiles.

SED CONTRA : Ponamus, quod iterum incorporentur corpori animalis : aut patientur, aut non. Si sic : tunc non fuerunt factee impassibiles per absolutionem a corpore, quia impassibile pati non potest. Si autem non patiuntur : ergo non erunt unite, quia anima unita corpori, compatitur necessario, cum doleat de separantibus, ut habitum est in precedenti distinclione.

Solutio Ula sententia quae ponit animas nostras impassibiles post separationem, videtur mihi probabilior, sicut probant primo induct rationes.

Apip quod objicitur in contrarium, dici potest quod anime separantur a corporibus dupliciter, scilicet sicut finem accipientes vite et temporis sibi attributi a prefinitione Dei, sicut dicitur : Constituisti terminos efus, qui praeterirt non poterunt; etille si ponantur iterum in corpore, meo judicio pati non poterunt, nisi Deus qui omnia potest, iterum primum aifectum carnis in eis faciat. Quedam autem separantur, non ut terminum vite habeant, sed ut gloria Dei in eis per miraculum futurum manifestetur, sicul dicit Christus de Lazaro: Lazarus anvicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum ?, Et de ceco nato dixit : Neque hie peceavit, neque parentes ejus, scilicet ut ceecus masceretur : sed ué manifestentur opera Dei in illo®. Et ille non sunt separate nisi secundum quid, et ideo impassibiles non efficiuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5