Text List

Articulus 6

Articulus 6

An Christus meruit in primo instanti sue conceptionis ?

ARTICULUS VI. An Christus meruit in primo instanti sue conceptionis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri, etc."

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Prius est esse, quam agere. In instanti autem conceptionis primum accepit esse: ergo in illo non potuit mereri.

2. Item, Sancti Patres et alii dicunt, quod nullus potest regenerari nisi prius sit natus : ergo multo minus mereri, cum importat renatum esse, et postea agere secundum gratiam acceptam in regeneratione : ergo videtur, quod in Christo prius oportuit nasci ad minus in utero, antequam mereretur : ergo non meruit in instanti conceptionis.

3. Item, In angelo malo prius oportuit ponere esse per naturam, quam averti per malitiam : ergo ab oppositis, in quocumque bono prius oportuit esse per naturam, guam converli ad Deum per gratiam : cum ad hoc multo plura exigantur, quam ad averti: quia averti potest aliquis per se, et converti non potest nisi per gratiam.

Si forte dicas, quod aliter est de Christo, at aliter de aliis: quia Christus fuit persona ante conceptum et in conceptu, et ideo mereri potuit : hoc nihil est : quia tunc mereri esset persone ut persone, et hoc falsuin est, cum mereri sit liberi arbitrii inferioris : ergo non videtur esse unum instans liberi arbiirii, et actus ejus in merito.

Solutio Dicendum, quod circa illud sunt due opiniones, quarum illa videtur mihi probabilior, quae concedit rationes inductas, et dicit quod Christus non meruit ab instanti conceptionis, sed post instans illud continuo meruil : sicut etiam exponitur illud Joannis, vi, 44: Ille homicida erat ab initio, id est, post initium, Alii dicunt, quod meruit in instanti conceptionis, et solvunt rationes inductas : quia illud instans est medietas quaedam praeteriti, et futuri : et secundum quod est finis praeteriti, sic in eo accepit Christus esse : et secundum quod est principium futuri, sic meruit in eodem : unde in eodem instanti incepit esse, cl egit opus meriti, non tamen secundum eamdem rationem instantis.

Et per hoc patet solutio ad totum, praeterquam ad id quod objectum est de angelo malo : quia ille etiam, ut puto, spatio divisibili stetit in veritate, et postea cecidit : non autem sic est de Christo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6