Articulus 7
Articulus 7
An Christus habuit Juxta anime meritum, yuo proficere potuit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Non habuit omnino Christus juata anime meriium, quo potuit proficere, etc."
Hoc enim falsum videtur : cum supra sit habitum, quod mereri dicitur mullis modis, et pluribus modis potest aliquis mereri id quod jam habet : ergo Christus.
Si hoc dicatur visio Dei quae est tota merces, illam Christus multis mod's habuit ab instanti conceptionis : sed nihil prohibet quin potuerit facere, quod aliqua ratione fuerit sibi debita, quam prius fuerat.
Si hoc est meritum quo mereri potuit aliquod premium in anima, videtur falsum : quia anime meruit impassibilitatem quam prius non habuit : ergo habuit unde proficere potuit juxta anime meritum.
Item, Actio Christi non fuit minus grata actione allorum Sanctorum : sed nulla actio aliorum Sanctorum est, quae non sit meritoria vite aterne, quod est anime meritum et premium : ergo Christus meruit sibi premium anime, ut videtur.
On this page