Articulus 8
Articulus 8
An impassibilitas et immortalitas sunt anime vel corporis?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, versus medium : "Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impasstbilitatem anime."
Videtur esse anime : quia 1. Ejus est vita per se. Cum igitur opposita ut privatio et habitus habent fieri circa idem, videtur quod ejusdem sit mortalitas et immortalitas.
2. Et eodem modo objicitur de passibilitate : non enim quaeritur hic de omni passibilitate, sed de ea solum quae consistit in dolore : et cum dolor sit sensus contrarii, et cum sensus per se referatur ad animam, videtur etiam quod passibilitas proprie sit anime.
Videtur enim, quod directe : quia immortalitas est dos corporis : dotes autem directe cadunt sub merito : ergo videtur, quod illa directe cadunt sub merito.
Solutio Dicendum, quod impassibilitas et immortalitas proprie sunt conjuncti, et non solum corporis.
Ad pRiMuUM ergo dicendum, quod est vita ut causa vite, haec autem est anima: et vita ut habitus vite, et haec est conjuncti, et adheret corpori ut habitus.
Ad aliud dicendum, quod passibilitas convenit anime per accidens ut prius est habitum : sed si conveniret per se, tunc procederet objectio.
Ad aliud dicendum, quod dotes corporis non cadunt adeo directe sub merito, sicut dotes anime: quia dotes corporis causantur ex anima: gloria enim Dei influitur anime, et redundat in corpore in dotibus corporis: et ideo non ita directe cadunt sub merito, sicut dotes anime. Unde Christus meruit haec ex congruo et condigno, sed ex condigno sunt quasi adjecta premio substantiali : ex congruo autem ei qui in corpore duros dolores pertulit, debetur immortalitas et impassibilitas.
On this page