Text List

Articulus 3

Articulus 3

An fuso Christi sanguine sine culpa, omnium culparum chirogrjpha deleta sunt ?

ARTICULUS III. An fuso Christi sanguine sine culpa, omnium culparum chirogrjpha deleta sunt ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : "Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, etc."

Chirographum enim est instrumentum quod tenetur manu ad contirmationem testimonii pactionis. Unde dicitur a yeto quod est manus : et yoaeu quod est seri— bo. Talem autem scripturam nullam dedimus diabolo : ergo videtur, quod nihil sit dictum, quod deleta sunt chirographa culparum.

Ad noc dicendum, quod metaphorica locutio est. Nos enim peccando reatu pene aeterne constringimur : et sic debitores per sententiam Dei efficimur tortori judicis : sicut latro furando dicitur dare chirographum tortori, quo tenetur ei luere supplicia : ita nos debito peccati obligamus nos demonibus ad luenda supplicia, eis torquentibus : et non habet lirmitatem nisi in sententia Dei, et reatu nostro.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3