Text List

Articulus 4

Articulus 4

An passione Christi liberati sumus a potestate diaboli ?

ARTICULUS IV. An passione Christi liberati sumus a potestate diaboli ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : "Coepit nos quasi vernaculos posstdere, etc."

Hic enim introducitur modus, qualiter liberati sumus a potestate diaboli.

Videtur autem in nullo profuisse nobis passio ad lberationem a diabolo,

1. Cum dicat Apostolus, ad Ephes. vi, 12, post passionem, quod non est nobis colluctatio adversus curnem et sanguinem, sed adversus princines et potestates. adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in ceelestibus. Ergo nune restat nobis pugna sicul et ante.

2. Si autem tu dicas, quod non intrant deemones corpora hominum, obsidendo sensus, sicut fecerunt ante: iterum falsum est, cum Augustinus dicat, quod immiscent se sanguini: et de mullis Sanctorum legitur, quod daemones etiam ab obsessis corporibus expellebant etiam post passione.

3. Si autem tu dicas, quod ante passionem coegit ad malum, sed hoc non poterat post: hoc iterum falsum : quia hberum arbitrium induci potest vel impingi, sed compelli non potest : quia jam peccatum efficeretur non peccatum : ergo videtur, quod in nullo ablati sumus a peccato, ut videtur, et a potestate ejus.

4. Si forte dicas, quod hoc intelligitur quoad idololatriam, quae ante possessionem Christi fuit, et non post: hoc ite~ rum nihil est : guia adhuc hodie sunt viliores idololatre in quibusdam gentibus, quam umquam fuerunt: hereses etiam multiplicantur de die in diem : ergo videtur, quod magis soluta est ei potestas, quam ablata.

5. Item, Apostolus dicit, II ad Timoth. wi, 1, quod 27 "novisstmis diebus instabunt tempora periculosa": ergo videtur, quod post passionem crescet ei potestas in nos potius, quam auferatur.

6. Item, Daniel. x1, 1 : Veniet cempus quale non frat ab eo ex quo gentes esse caperunt usque ad tempus illud : et loquitur de Antichristo.

Item, in Apocalypsi, xx, 7, dicitur quod solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quae sunt super qualuor angulos terre, Gog et Magog. Quid est ergo quod dicit, quod ablata est ei potestas in nos ?

8. Item, Videtur frivolum quod. dicit, quod "ccepit nos quasi vernaculos possidere." Quo enim jure possedit nos diabolus ? Non enim per hoc juris sui erat usurpare nos, quia peccavimus Domino : ergo videtur nihil esse quod dicit.

SED CONTRA : In Apocal. xx, 1 et seq., dicitur quod Christus Angelus fortis descendens ab ortu solis, ligavit demonem, ut non seducat amplius gentes.

SeLutio, Dicendum, quod multiplex est liberatio a demone. Una est quoad potestatem tenendi ex reatu nature : et hac liberatione omnes liberati sumus sufficienter per mortem Christi, licet non efficienter liberemur nisi per lidem ct charitatem. Ante passionem autem omnes detincbamur ad minus in limbo. Alia est quoad poteslatem pugnandi: et ijla non est ablata, sed debilitata principaliter quoad quatuor : quorum unum est victoria qua victus est. Ex hoc enim minus potens elfectus est Alterum est collatio adyutoriorum in contrarium, sicul passio et sanguis Christi, quae imterpellant pro nobis : et alta merita Christi qui in eo in quo passus est ipse et tentatus, potost ct his qui tentantur auxihari. Tertium est confortatio pugnantium contra damonem per ablationem fomitis, et collationem majoris grati#. Quartum autem quod non est neghgendum, est figura salutis in signaculo sancte# crucis : quod accipitur a Gregorio in dialogo, ubi demones leguntur non potuisse accedere ad Judeeum in templo idoli jacentem, eo quod signasset se cruce. Unde dixerunt principi suo, quod esset vas vacuum, sed signatum. Sie ergo sums liberat: a forti infinitis allis modis quos non videmus.

Ad primum ergo et secundum, et tertum, et quartum dicendum, quod adhue pugnat : sed non habet pugna ejus tan- tam efficaciam, sicut haberet, si hae quatuor a Christi passione non haberemus.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Apostolus proptcr hoc quod homines se indignos reddunt adjutorio passionis, et debilitant multitudine peccatorum : sed non minus propter hoc operatur passio Christi, licet in lis non operetur.

Ad aliud qvod objicitur de tempore Antichristi, dicendum quod illa persecutio laxata polestate in tota Eeclesia grassabitur : sed hoc non est ex aliqua debilitate passionis auferentis potestatem, sed ex justitia laxantis ad tempus, propter enormia peccata hominum adhirentium Antichristo.

Av attup dicendum, quod in veritate nullo justo titulo possedit nos daemon : sed tamen juste Deus permisit propter peccata nostra : et quia mundus totus in maligno posrtus est, et nos nascimur in mundo maligno filii iree ex matre Cethea et patre Amorrheo, qui sunt servi diaboli: ideo vernaculi ejus dicimur, tamquam ex domo sua, ex ancilla et servo nati: sed Christus passione sua emit nos, faciens de filiis ancillee filios hbere : ut jam non simus filii ancille, sed libere : qua libertate Christus nos liberavit, ut dicit Apostolus, ad Galat. 1v, 31.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4