Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Christus debuit fieri homo mortals, ut sic hominem a potestate diaboli lberaret ?

ARTICULUS V. An Christus debuit fieri homo mortals, ut sic hominem a potestate diaboli lberaret ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Factus est ergo homo mortalis, etc."

Videtur enim non fuisse necessarium : quia 1. Ex hoc quod diabolus nus injuste detinuit (ut infra dicetur), potuit juste nos Deus in potestatem suam retrahere.

2. Item, Videtur quod etiam debuit retrahere nos in suam potestatem : quia Dei ut justi judicis est revocare quidquid fit injuste : sed injuste vindicaverat nos sibi diabolus : ergo Deus debuit hoc revocare.

Praeterea, Quare Angelus in homine non potuit satisfacere ? Angelus enim magis est homini unibilis (licet non Deo) quam Deus : quia eorum quorum minor est distantia, facilior est unio : minor autem est distantia hominis et Angeli, quam hominis et Dei : ergo unibilior est homo Angelo, et e converso, quam Deus homini.

4, Ponatur ergo sic esse factum : tunc videtur, quod ille mortis non esset debitor, et ita mortem pro aliis solvere potuisset : ergo non est verum quod dicit in Littera, quod homo satisfacere non potuit, nisi Deus esset in eo.

Solutio Dicendum ad primum, quod Deus quidem juste potestatem diaholi reirahere potuit, quando voluisset : sed non homo juste retraheretur : quia homo bene meruit, ut in potestate diaboli esset, licet diabolus nullum jus in eo haberet : unde justitia (de qua loquitur hic Magister) est ex parte hominis retracti, non ex parte demonis injuste hominem sibi vindicantis.

Per hoc patet solutio etiam ad secundun.

Ad teatium dicendum, quod supra assignata est ratio, quare homo non potuit liberari nisia Deo homine : et hac sufliciant.

Ad opsectum autem, quod hoc falsum est, dicendum quod si Angelus incarnaretur, ille esset crcatum bonum simpliciter : ergo totum quod esse, et faceret, et posset, pro seipso deberet Creatori : nec adhuc responderet unum pro mille : ergo justitia ejus non sufficeret sibi, et omnibus aliis.

Praterea, Supra ostensum est, quod offensa in Deum secundum unam circum~ stanliam est infinita, et secundum damnum illatum est etiam infinita potentia sallem, quia abstulit omnes qui de ipso possunt nasci, non tamen omnes qui de ipso nascerentur ; unde oportet satisfacientem esse bonitatis et pretii infiniti aliquo modo : et hoc non competeret alicui creato : ergo nulla creatura redimere potuit : et sic verificatur quod hic dicitur in Litiera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5