Articulus 10
Articulus 10
An Christus sit mediator inter Deum
i. Si enim dicitur Christus secundum humanam naturani mediator, videtur potius dici extremum, quam medium : quia homo est extremum.
2. Item, Mediuin numquam habet in se actu utruamque extremorum: sed Christus est verus Deus, et verus homo: ergo ipse non medius inter Deum et hominem.
3. Item, Tpse videlur sibi contradiccre in Littera. Primo enim dicit, quod Christus esi mediator ratione humane naturae tantum : et postea cirea linem secundi capituli loquens de haereticis, dicit : "Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medtus crit ? et nisi ita sit me- dius ut Deus sit propter humanitatis naturam." Ergo videtur, quod propter conjunctionem utriusque nature medius sit. Et hic dicit, quod propter humanam tantum. Ergo sibi contrarius est.
4. Si medium dicitur participatione extremorum, tunc medium erit eque distans ab utroque extremo: ergo non erit actus medii unum extremum conjungere cum altero : ergo actus mediatoris non erit reconciliare hominem Deo, ut videtur,
5. Item, Cum inveniatur in alio convenientia cum utroque extremo : ut demon, qui immortalis est cum Deo, et miser nobiscum, numquid ipse mediator erit inter nos et Deum ? Videtur quod sic : quia convenit cum utroque extremorum.
6. Item, Angelus bonus qui est creatura nobiscum, immortalis autem et bonus cum Deo, videtur esse medius inter nos et Deum: ergo esse mediatorem non tantum convenit Christo, ut videtur.
Solutio ad haec omnia fere est per guamdam auctoritatem Augustini in hbro IX de Civitate Dei, quae quidem longa est, sed bona : ubi dicit sic, "Mediatorem inter nos et Deum, et mortalitatem habere oportuit transeuntem, et beatitudinem permanentem: ut per id quod transit, congruenter morituris, et ad id quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur Angeli inter miseros mortales et beatos et immortales medii esse non possunt: quia ibi quoque et beati et immortales sunt. Possunt autem esse medii Angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus corum immortalitaltem et miseriam, et inortalis esse ad tempus voluit, et beatus in ewternitate persistere potuit. Ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne per immortalitatis jactantiam seducerent ad miseriam, et sus mortis humilitate, et sue beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mandans, ab illorum immundissima dammnatione liberavit 2." Ex hoc patet, quod nec Angelus bonus, nec Angelus malus mediator est: quia Angelus bonus nobiscum non convenit, sed Angelus malus, licet convenit, tamen actum mediatoris in conjungendo beatis non habet, sed potius actum seductoris, Unde ibidem infra dicit Angustinus : "Ad hoc quippese interponit medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, scilicet ipsa miseria. Ad hoc autem se interponit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta, et ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit." Ex hoc accipitur, quod illud medium est medium, quod est ut via in extremum, et medium conjunctionis, et non per # equidistantiam ab utroque.
Dicendum ergo ad primum, quod Christus in quantum homo, convenit cum extremo : et ex virtute unionis habet aliquid in quo convenit cum alio, scilicet justitiam et gratiae plenitudinem : quia sine illa non esset medium conjungens, sed distans, et faciens distare, sicut angelus malus : convenit autem cum homine per mortalitatem, quae est via per solutionem pretii. Et sic utrumque est medians, scilicet id in quo convenit cum homine, quia mortalitas transiens in immortalitatem, et id in quo convenit cum Deo, quod plenitudo gratia est de qua omnes accepimus gratiam pro gratia. Unde non dicitur hic medium per respectum ad naturam, sed potius ad nature sic unite proprietates duas, in quarum altera convenit cum uno extremo, et in altera cum reliquo, et in utraque est via infcriori extremo in superius extremum.
Ad aliud dicendum, quod est medium per abnegationem et commixtionem : et tale non habet in se extrema, sed illud quod est ita medium, quod habeat actum mediatoris, qui est unire inferius extremum superior: : sed Christus est ita medium, qued ipse est mediator, et conjungens unum cum altero: et ideo oportet in se habere extrema actu.
Ad aliud dicendum, quod ipse non est sibi contrarius : quia medium sonat inferioritatem : Christus autem secundum hoc quod Verbum est, non est inferior Patre, sed aequalis : tamen unio Verbi exigitur ad esse mediatorem : quia unum extremum habet ille per naturam, scilicet immortalitatem . et aliud per unionem ad divinam naturam, licet tamen insit humane nature secundum gratiae plenitudinem, guia datus est ei spirtlus non ad mensuram, et quia cessante unione humana natura non haberet illam plenitudinem gratie# : et ideo Augustinus loguitur contra hereticos, dicens, quod non esset mediator, nisi haberet utrainque naturam : non quod gralia utrusque mediator sit: sed quia ut esse possit mediator in altera natura, quae via est in ipso ad reliquam, utra- que exigitur. Quod autem ita sit, accipitur ab Augustino, qui sic dicit in libro IX de Civitate Dei : "Nec ob hoc mediator est, quia Verbum : maxime quippe immortale, et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseriis : sed mediator per quod homo, eo ipso ostendens utique ad illud non solum beatum, verum etiam beatificum bonum non oportere queri alios mediatores, per quos arbitramur nobis perventionis gradus esse moliendos : quia beatus et beatificus Deus, factus particeps humanitatis nostre, compendium prebuit participande divinitatis sue’."
Ad aliud dicendum, quod medium quod est mediator et via (ut ita dicam) non ila dicitur per aeque distantiam : quia hoc oppositionem habet cum utroque extremorum.
On this page