Articulus 5
Articulus 5
Que sit gustitia qua superatus est diabolus, utrum redemptoris, vel redemptorum ?
Potest enim hic esse dubium, quae sit justitia qua superatur diabolus? Aut enim haec est justitia redemptorum, aut justitia redimentis. Si est primo modo cum illi justitiam fecerunt etiam ante incarnationem Christi, videtur quod debuissent esse redempti : sicut de Abraham dicitur, ad Roman. iv, 11, quod signaculum justitiae fidei circumcisionem accepit Abraham’, Noe vir justus atque perfectus in generatione sua®: et sic de aliis. Si autem est justitia redemptoris, ut videtur dici in Littera : tunc videtur, quod non fiat justitia : quia non est equum, quod liberetur per justitiam alterius, qui justitiam non fecit.
SED CONTRA : 1. Potentiae modus hic dividitur contra justitiae modum : igitur si usus fuisset Christus potentiae modo, non fuisset justus modus.
2. Item, Ponatur, quod Deus nostram carnem accepisset, et tamen nos potestate eripuisset : lune videtur modus convenientior fuisse : quia tune teneremur ad gratiarum actionem de suscepta natura, et tamen ipse et nos simili labore veniremus ad regnum : ergo ille fuisset modus magis conveniens, et magis obligans nos Deo.
3. Item, In judicio hominis fraus nulli patrocinatur : ergo non debet acquirere jus aliquod in judicio Dei. Constat autem, quod diabolus fraudulenter decepit hominem : ergo nullum jus fuit ei acquisitum in homine : ergo videtur magis fuisse injustus modus, quod hominem quasi adjudicatum dimisit ei, et per justitiam liberare voluit, quam si condemnando damonem propter fraudem, hominem in potestatem suam reltraxisset.
Solutio Dicendum, quod nullus modus potest esse Justus ex parte Dei: sed ex parte hominis justitia est redemptio pro meritis : et ideo pcena satisfacloria pro culpa debet infligi. Unde dico, quod primum intelligitur de justilia redemptoris, quam solvit pro redemptis.
Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod justitia redemptoris exigebatur ad hoc ne esset obex apud eos : quia gralia capitis non profluit super membra nisi dispositio sit in membris, quasi receplibilia sint gratia: et ita utraque exigitur :unaut preparans subjectum, altera ut liberans.
Ad aliud dicendum, quod omnis modus fuisset Deo justus, sed non adeo conveniens ex parte hominis redempti.
On this page