Articulus 3
Articulus 3
An deitas dicitur fons vite efficienter vel formaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : "Sienim hoc ita esset, vite fons aruisset."
1. Aut enim deitas dicitur fons vitae a fundendo vitam ei cui conjungitur sufficienter, aut deficienter. Si primo modo : cum nullus fons fluat nisi aliquid recipiat fluxum, oportet quod tune aliquid recipiat vite fluxum : non nisi corpus : ergo corpus tune recepit vite fluxum : ergo vivebat.
2. Item, Quod sufficit ad continens, necesse est quod hoc faciat prius antecedens sine quo non est illud continens : esse autem hominem Deum, sequitur ad esse hominem secundum ordinem nature : esse autem hominem secundum naturam consequitur ad esse unum : ergo si unio fecit hominem Deum, oportuit prius facere hominem et esse unum : ergo videtur, quod unio illa fecerit vitam.
Si forte dicas, quod deitas non fecit illa sine medio quod est anima rationalis. Contra : Imperfecta est potentia quae indiget alio mediante quo faciat : cum autem deitas ad omnia per se sit potens, videtur deitas per seipsum influxisse vitam.
SED CONTRA : Si deitas per se dedit vitam, aut vitam divinam dedit ei, aut creatam. Si divinar, illa non potest mortem subire ; ergo Christus numquam fuisset vero mor- tuus, quod falsum est et hereticum. Si autem dedit creatam : aut rationalem, aut irrationalem. Si irrationalem : ergo superfluit anima, quia potuit Christo esse deitas pro anima. Si rationalem : ergo deitas minus potens est influere nobilem vitam, quam rationalis anima quae influit vitam rationalem, quod falsum est.
Solutio Dicendum ut prius, quod deitas dicitur fons vite efficienter, non formaliter : quia efficit vitam omnium ipsa vivens per seipsam.
Ad illud autem quod primo objicitur, dicendum, quod non influit corpori quia sine anima non est receptibile vita, et hoc dicit naturalem impotentiam in corpore, non in deitate. Nec illa impo- tentia dicit defectum proprie : quia defeclus eorum est, qua secundum naturam debent inesse et non insunt : numquam autem fuit natura corporis ut sine anima viveret.
Ad aliud dicendum, quod deitas univit sibi corpus et animam unifa : et ex hac unione consequitur, quod Deus sit homo, ethomo Deus : sed esse hominem et esse unum, non ordinantur ad hoc nisi materialiter ex parte suscepti : et ideo non fecit hoc deitas, quod formaliter influeret vitam vel humanitatem, sed po. tius effective tantum, et vitam fecit per animam, et hominem fecit per formam hominis quae dicitur humanitas.
On this page