Text List

Articulus 3

Articulus 3

An totus Christus fuit in sepulcro, in celo, et totus ubique ?

ARTICULUS III. An totus Christus fuit in sepulcro, in celo, et totus ubique ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, C, "Et utique totus eodem tempore, etc."

Videtur enim ad idem referri totus et totum : quia

1. Datur doctrina inter totum et omnis : quia omnis distribuit pro partibus subjectivis, fetus autem pro integralibus. Integrales autem partes Christi non omnes erant in inferno, nec omnes in sepulcro, nec omnes in celo.

2. Item, Supra habitum est, quod inexplicabilis est ratio istius compositionis quae est in Christo, quae non est ratio partium, ut dictum est ibi : quia componitur ex tribus substantiis, et duabus naturis: Christus autem in duabus naturis et tribus substantiis, nec fuit in ceelo, nec fuit in sepulcro, nec in inferno : ergo non totus.

3. Item, Nihil videtur esse quod dicit, quod totus refertur ad personam : quia persona simplex est. Totus autem semper quaerit compositionem partium integra- lium: ergo numquam convenit gratia persone, ut videtur.

4. Item, Totus et totum idem signant, licet sub diverso modo : ergo ad idem sunt referenda sub diverso modo: ergo sitotum refertur ad naturam, et totus refertur ad camdem. s

5. Item, Videtur quod totum fuit in ccelo. Prosatio. Ubicumque sum ego, illic necesse est esse quod essentialiler in me est : ergo ubicumque fuit Christus, illic necesse fuit esse quod esscntialiter erat in Christo. Erat autem et adhuc est essentialiter in ipso natura humana : ergo ubicumque ipse fuit, ibi fuit et ipsa: sed in celo fuit : ergo et ipsa : ergo totum fuit in ccelo, quia ibi natura divina et humana. Eadem ratione sequitur, quod totum fuit in sepulcro, et totum in inferno.

6 Item, Nos invenimus tres personas in una natura, et diversa accidentia in uno supposito, et partes plurimas in uno toto: in omnibus his invenimus, quod virtute unionis sequitur, quod ubi est unum illorum, ibidem est alterum : ergo cum unio duarum naturarum, et trium substantiarum in una persona non sit minor omnibus his, videtur etiam, quod virtute unionis debet sequi, quod ubi est totus, ibi sit totum in natura.

Solutio Dicendaum, quod Magister bene dicit, quod totus est ubique, non autem totum: et hoc loquendo de tempore tridui quo fuit divisio inter animam et corpus : et ratio tangitur in Ziitera in auctoritate Joannis Damasceni, quod éofus cum dicat ens formalum, pertinet ad ens distinctum, et hoc est persona perfecta. JTotwm autem cum neutrius generis sit, non nisi ens informe et indistinctum dicit, et attribuitur nature cum suis partibus : ergo ubi natura cum suis partibus non est, ibi totum non est.

Resronpeo igitur ad primum, fotum sumitur duobus modis, scilicet distributione et perfecto, sicut dicit Philosophus in II Physicorum : "To- tum autem et perfectum idem dico." Et distributione proprie non dicitur de simplici: sed secundo modo potest dici de simplici. Et ita dicitur totus Christus, id est, perfectus in persona esse ubique: nonenim habet personalitatem a natura humana, vel ab homine secundum quod homo, sed potius habuit eam ab aeterno.

Ad aliud dicendum, quod bene est verum, quod compositio est ibi eo modo quo supra expositum est, non propria : sed gratia modi significandi masculine, ly éotus respicit perfectionem persone, et nen integritatem nature composite.

Ad aliud dicendum, quod licct idem significatur, tamen alius et diversus modus facit unum referri ad persone integritatem. Unde illa ratio non cogit.

Av auiup dicendum, quod illa ratio procedit in his quorum essentiw cocxtenduntur secundum locum : sed non sic est in omnibus, sicut supra patuit, sicut dicitur, Iste est hic, et iste est Episcopus, etc.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus illis compositionibus, unum est tante compositionis secundum esse sicut alterum :et etiam tres persone unum in natura similiter se habent ad locum. In quibusdam autem accidentibus pertinentibus ad jurisdictionem et potestatem sive dignitatem non est ita, ut prius dietum est, ut Episcopus, Rex, Princeps. Et similiter non est ita in naturis Christi, qua non similiter se habent ad locum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3