Text List

Articulus 4

Articulus 4

An Christus in infernum descendit ?

ARTICULUS IV. An Christus in infernum descendit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Totus... erat in inferno."

Et queruntur hic tria: scilicet an Christus ininfernum descendit? et, Utrum eos qui ibi erant, lumine divinitatis illustrabat ? et, Quamdiu ibi mansit ?

Quod enim non descenderit in infernum, videtur ex incongruitate loci :

4. Optimo enim congruit optimus locus : Christus autem fuit optimus : ergo non congruit ei descendere in infernum.

2. Item, Augustinus dict, quod infernus semper in malo accipitur: Christus autem in malum descendere non potuit: ergo nec in infernum.

3. Item, Luce, xvi, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hine transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Ergo multo magis est hoc chaos inter Christum et damnatorum locum.

4. Item, Si Christus descenderit, virtute cujus omnes ascendunt qui ascendunt, quomodo sperabit aliquis se ascensurum ?

Sed conrra tamen est quod dicitur, ad nomine Jesu omne genu flectatur celestium, terrestrium, et infernorum. Ergo videtur, quod venit ad inferna.

Item, Psal. xxin, 7,9: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, etc.

item, In Evangelio Nicodemi dicitur, quod David in inferno audiens hance vocem, exsultans dixit : "Hane vocem nosco me pradixisse."

Item, Act. n, 24: Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, Juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

litem, Ecchi. xxiv, 43: Penetrabo omnes infertores partes terre, et inspiciam omnes dormientes. In inferioribus autem partibus terre (ut dicit Hieronymus) est infernus.

Item, Symbolum Apostolorum dicit : "Descendit ad inferos."

SeD guaritur ulterius, Utrum descendit ad inferiorem infernum ?

Videtur quod sic.

1. Job, xvu, 16: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit reguies mea? Constat autem, quod non per aliud petivit requiem nisi per Christi descensum : ergo Christus descendit ad profundissimum inferni.

2. Item, Ita dixerat: Quis mihi hoc tribuat, utin in ferno protegas me ' ? Et infra, Et constituas mihi tempus in quo recorderis met,

Item, Psal. tuxxxv, 13: Eruisti ani~ mam meam ex mferno inferiori.

3. Item, Zachar. rx, 41, super illud : Lu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinetos tuos de lacu in quo non est aqua: dicit Glossa, quod eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla eos misericordia refrigeraverat, quam dives ille petebat 2, lberasti. Sed in inferno nulla est redemptio, et precipue in profundissimo. Ergo frustra Christus illue descendisset.

Tiem, Isaie, uxvi, 24: Ignis eorum non exstinguelur, Ergo iterum frustra illuc Christus descendisset

Solutio Dicendum, quod absque dubio Christus descendit ad inferna. Sed infernus dicitur miultipliciter, — scilicet interior, sicut dicit Glossa super illud Jacobi, ur, 6: Inflammata a gehenna, quod demones quocumque vadunt, infernum secum portant. Et exterior: et hic multiplex est, sicut locus pene tenebrosus et afflictivus damnatorum, et locus peene non omnino tenebrosus, propter Iucem gratiae purgandorum : et locus sine pcena sensus et sine luce, ut limbus parvulorum in originali decedentium : el locus tenebrosus aliquid de luce habens propter magnam fidem et spem ) iabitantium ibi, sicut limbus sanctorum patrum ante Christi descensum : et ad hune locum descendit Christus, et non ad alium : quia de hoc dicit Hieronymus, quod ibi habitabant hi qui educti sunt per Christum.

Ad primum ergo dicendum, quod Christus sicut homo propter hominem, et non propter se factus est : ita propter hominem et non propter se descendit.

Ad aliud dicendum, quod infernus sonat malum pceene damni vel sensus : et voco pcenam damni, quae consistit in ablatione alicujus boni, sicut est carentia lucis : peenam autem sensus quae consistit in aliquo existente et affligente, ut ignis : sed Christus non descendit in pcenam damni vel sensus, sed ad locum tantum.

Ad aliud dicendum, quod hoc non dictum est de habitantibus in limbo certa spe, sed habitantibus in loco damnatorum, quorum nulla erat spes: et ista certitudo liberationis, et desperatio dicitur ibi chaos : et ideo nihil ad propositum.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc ipso elevamur ad spem ascendendi, quia ipse pro nobis descendendo satisfecit : ut sic in omnibus locis suos recolligeret, et mortem ab eis in omnibus locis effugaret.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Christus descenderit ad profundissimum infernum ? Dicendum cum beato Gregorio in Glossa ibidem super Job, quod non. Etdicitur ibi infernus profundissimus non simpliciter, sed quodammodo : quia est profundus carcer respectu amcnitatis cceli, et est aer iste caliginosus in quem detrusi sunt demones : profundior autem est habitatio terrena, obscura, et peenalis : et profundissimus dicitur respectu istorum limbus, in quem anima Job et omnia bona sua descenderunt, donec liberatus fuit per Christum : et ideo non descendit in profundissimum simpliciter, sed quodammodo.

Ad aliuddicendum, quod inferior potest eodem modo appellari si loquitur in persona Christi. Si autem sequitur per se: tunc liberata est anima sua, quando liberata est a causa descendendi ad inferiorem infernum, sicut a peccato mortali, scilicet adulterio, et homicidio.

Ad aliud dicendum, quod illa Glossa valde impropria est : et tamen potest exponi, quod non erat misericordia liberans in limbo, sed relaxans: quia non habebant pcenam sensus et damni. Et si dicas, quod dives non petebat nisi relaxantem, dicendum quod duplicem petiit : primo liberantem per reditum ad vitam. Dicunt enim expositores, quod presumebat, quod Abraham non remitteret Lazarum ad mala, quae in vita pertulerat, et ita ipse mitteretur : et ille non erat tune in limbo, sed per Christum advenit. Postea petivit relaxantem aliquantulum de peena quae non dabatur ei, sed dabatur habitantibus in limbo propter meritum corum.

Ea autem quae objiciuntur in oppositum, dicuntur de inferno inferiori simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4