Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Christus illustravit eos qui in limbo tenebantur ?

ARTICULUS V. An Christus illustravit eos qui in limbo tenebantur ?

Secundo quaeritur, Utrum illos illustravit qui erant ibi?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Ita habitum est in praecedenti capitulo B, in verbis Ambrosii : "In inferno positis lumen vite fundebat aeterne. Radiabat illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, etc."

2. Item, Augustinus: "Descendit ad infernum anima deificata : ut quemadmodum his gui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat."

SED CONTRA: 1. Lumen corporale non _ irradiat unum, nisi illuminet alterum: ergo videtur, quod cum potentius sit lumen divinum, quod non _ illustravit unum nisi omnes viderint : non autem erant omnes digni qui erant in inferno : ergo videtur, quod nullus illuminatus fuerit.

2. Item, Locus perpetuis tenebris deputatus numquam debet habere lucis beneficium : talis autem locus est infernus : ergo numquam debuit illuminari.

3. Item, Ipse dixit latroni, Luc. xxu1, 43: Hodie meeum eris in paradiso. Ergo videtur, quod in paradisum eduxit etiam alios, et non in inferno ostendit lucem deitatis : quia constat, quod latronem secum voluit esse, hoc est, ubi futura erat anima sua, non ubique ubi semper fuit deitas.

Solutio Dicendum absque dubio se~ cundum dicta Sanctorum, quod Christus in inferno sanctis suis deitatem ostendit, et eis locum horrendi carceris in paradisum convertit, quoad hoc quod facie ad faciem deitatem ejus videbant, soluto pretio redemptionis.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod stulta est objectio : quia nec illi habitabant in loco: et etiamsi habitassent cum aliis, lucem alii videre non potuissent : guia non recipitur nisi ab oculo glorificato gratia et gloria: sicut illi patres tune secundum animam fuerunt beati statim Christo ad eos descendente: et hoc est magis in lucis potentia, quod ab omnibus percipitur lux corporalis: quia hoc accidit ei in quantum est forma situalis proportionata viribus, et agens immutando per necessitatem naturae: quae quia omnia ignobilitatis sunt, nullum illorum competit luci divine.

Ad aliud dicendum, quod limbus non erat damnatus perpetuis tenebris, sed potius temporalibus usque ad redemptionem quae facta est per Christum.

Ad aliud dicendum, quod paradisus dicitur tribus modis, scilicet interior qui est visio aperta deitatis, et de hac in- telligit Christus loquens ad latronem: et exterior corporum, qui est locus in Eden : et exterior spirituum, quiest locus empyrei ceeli.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5