Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quamdiu fuit Christus in inferno ?

ARTICULUS VI. Quamdiu fuit Christus in inferno ?

Tertio et ultimo quaeritur, fuit ibi?

Videtur enim, quod statim recesserit : quia 1. Ita legitur in Evangelio Nicodemi, quod cum Sancti educti essent in paradisum, quod apparuit quidam despectu horribilis, crucem bajulans latronis: a quo cum quereretur, quis esset, dixit se esse latronem cui Christus promiserat secum hodie futurum esse in paradiso : ergo statim exierunt, ut videtur.

2. Item, In quibusdam Ecclesiis cantatur: "Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris, etc." Ergo videtur, quod eadem nocte educti sunt.

3. Item, Samson non tribus diebus vel noctibus dormivit in Gaza, sed una tantum, cum portas Gazz in verticem montis portavit '. Samson autem sol fortis (ut dicit Gregorius) Christum dormientem in nocte signat, et Gaza infernum, et porte Gaze portas mortis et inferni, quas portavit in culmen visionis et elevationis aeterne.

4, Praeterea, Ad quid ita diu fuisset ibi ?

SED CONTRA : Tamdiu debuit esse anima in loco animarum defunctarum, quamdiu fuit corpus in loco corporum defunctorum. Fuit autem corpus tribus diebus in sepulcro: ergo tamdiu debuit esse anima in inferno. Et hujus rationem reddit Augustinus, quia duabus noctibus jacuit, et una tantum die perfecta: ut sua una morte corporis, qua radiabat ut dies coram oculis Dei, nostram duplicem tetram et cahgnosam mortem destrueret, scilicet corporis et anima, et ut sua plena luce veritate tenebras legis et peccati tersisse significaret : ut sua luce duo loca tenebris repleta, illustrare ipsa qualitate mortis monstraret, scilicet locum corporum, et locum animarum, in sepulcro, et in inferno.

DicenpuMm ergo ad primum, quod loquitur Nicodemus de exitu post resurrectionem: et etiam dicit ibi de Elia et Henoch qui congratulabantur liberatis, sicut etiam ante sermonem habuerant de excessu quem complevit in inferno redimendo eos. Et quod dixit latro, quod esset ille cui dixit Christus: Hodie, etc., intelligitur materialiter signari dictum Christi.

Av aurup dicendum, quod noctem vocant ibi Sancti tenebras carceris infernalis, a qua educti sunt, cum deitatem anime Christi viderunt.

Av atiup dicendum, quod non in om-= nibus historia correspondet allegoria : quia etiam Samson dormivit cum meretrice, quod non competit Christo: sed tantum somnus et resurrectio et confractio portarum referuntur ad allegoriam,

Ad vuLTimum patet solutio per ea quae dicta sunt in principio solutionis, ubi ostenditur, quare congrucbat Christum tamdiu permanere in inferno.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6