Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Christus ascendit ratione utriusque nature, vel alterius tantum ?

ARTICULUS VII. An Christus ascendit ratione utriusque nature, vel alterius tantum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Solet etiam queri, Si congruenter dici possit, etc."

Et questio est hic de ascensione Christi.

Et quaeritur primo hic in Litera, utrum ratione utriusque vel alterius nature ascendit et descendit ? Secundo potest queri, Utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ? Tertio potest etiam dici, Utrum ascensio dicit motum localem ? et, Utrum ille sit in tempore, vel in nunc? Ultimo potest queri de tempore ascensionis,

Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Damascenus, quod ascensio et descensio motus corporum sunt: ergo videtur, quod ascendit et descendit gratia natures humane.

2. Item, Quod ubique est, non mutat ad Corinth. 1, 8: Si cognovissent, numquam Dominum glorie crucefixissent. 2? amos, u,4: Eo quod incenderit ossa regis

locum : deitas autem ubique est: ergo non mutat locum : ascensio autem et descensio dicunt mutationem loci: ergo videtur, quod non conyeniant Christo ratione divine nature.

SED CONTRA: Ante incarnationem non habuit humanam naturam, et tamen ante descendit in uterum Virginis, in quo naturam humanam accepit: ergo videtur, quod descendit ratione divine nulure : quia dicit Hieronymus, quod humane nature non est propria virtute ascendere, sed virtute alia: et ideo Angeli mirantur dicentes : Quis est iste, gui ventt de Hdom. Et infra: "Gradiens in multitudine fortudinis suae".

Solutio Dicendum, quod ascendere et descendere dicuntur proprie, et per translationem. Proprie sunt motus corporum, et sic non competunt Christo, nisi ratione humane nature : et in illa tamen non descendit : ideo dicitur secundum divinam naturam descendisse, secundum humanam autem ascendisse: quia in divina tantum ens descendit, et in humana ascendit: secundum personam autem semper in ccelo, et ubique fuit. Per translationem autem tune illud dicitur descendere, ubi fuit quidem prius, sed non adfuit ibi prius, sicut ad untonem nostrae substantia, quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens : et hoc modo loquitur hic Magister.

Ad aliud dicendum, quod deilas per se non mutat Jocum, sed per aliquem effectum apparet in aliquo loco per quem prius non apparuit in illo, et non appa~ ret per eumdem in alio.

Ad ultimum quod objicitur, dicendum quod ascendere non attribuitur humanae nature ut virtute cujus fuit motus, sed ut subjecto proprio motus illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7