Articulus 8
Articulus 8
An ascensio sit ad locum vel dignitatem ? et, Utrum ad locum cali erystallini ?
Videtur autem, quod ad locum: quia 1. Omnis motus rectus localis ad aliquem est locum : ascensio autem est motus localis rectus : ergo est ad aliquem locum.
2. Item, Angclo contemplanti et beato debetur locus congruens contemplationi sue : ergo multo fortius corpori glorioso : ergo videtur, quod ascensio est ad illum.
SED CONTRA : 1. Ad Coloss.1u, 1 et 2, super, illud : Que sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite : dicit Glossa, quod sursam sunt virtutes : ergo videtur, quod ascensio in qua Christus residet, est dignilatis in virtute, non exaltatio loci.
2. Item, Principium est apud Philosophos, quod nihil movetur ad vilius se : sed omnis locus corporeus vilior est corpore Christi: ergo videtur, quod non movebatur ad aliquem locum corporeum.
3. Item, Locus datur corpori propter continentiam : ergo videtur, quod corpus quod existendi habet necessitatem ex seipso, et nullam in partibus defluentiam, non debet habere locum : ergo corpus illud non debet moveri ad locum.
4. Item, In corporibus physicis corpora nobilissima non moventur ad locum, licet in eo moveantur : ergo cum in infinitum nobilius sit corpus Christi, ipsum non movetur ad locum.
GratirA hujus quaeritur, Utrum Christi ascensio fuerit ad locum ceeli crystallini tantum, ut quidam dixerunt ?
Videtur autem quod sic : quia 1. Per genus differunt corpus et spiritus : ergo proprius locus beatorum spirituum debet differre a proprio loco corporum : cum ergo proximus locus sub illo sit locus crystallini coeh, videtur quod ad illud fuerit corporis Christi ascensio.
2. Item, Alius est locus per rationem, scilicet ejus quod numquam subjacuit mutationi quae causaltur a motu ceeli, et alius est ejus quod quandoque subjacuit : sed Angelus et spirilus numquam motui subjacuit et variationi temporis et cel: corpus autem Christi et beatae Virginis quandoque subjacuit : ergo spiritus debent esse in loco cceli stantis, et non moti: et corpora, scilicet Christi et matris, debent esse in loco ceeli mobilis primi: hoc autem est ccelum crystallinum, ut fere omnium dicit opinio: ergo videtur, quod ascensio Christi non fuerit localiter nisi ad ccelum crystallinum.
SED CONTRA : Ei quod est dignius omni loco, si datur locus, per consequens datur locus dignissimus. Corpus autem Christi et sacrosanctus uterus matris sunt digniora omni loco : ergo si datur ei locus, dabitur eis locus dignissimus : hoc autem est ceelum empyreum : ergo sunt in ceelo empyreo.
Solutio Dicendum, quod ascensio Christi, est ad locum, et ad dignitatem : ad locum secundum corpus, et sic est ad locum dignissimum omnium locorum, in supremum scilicet celi empyrei. Secundum divinam autem personam est ad dignitatem aequalitatis Patris, quae vocatur dextera : non quod ante ibi non fuerit, sed quia per ascensionem ibi in humanitate sedens, apparuit fidelibus per fidem, et Angelis per cognitionem. Quoad animam autem et corpus est ad dignitatem, quae consistit in bonis potioribus Patris, quae ibi dextera dicuntur, sl ascensio refertur ad humanitatem.
Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum ad primum, quod Glossa ila ponendo ascensionem esse ad potiora bona quae sursum sunt dignitate, non propter hoc excludit ascensionem esse ad locum, sed potius includit per consequens : quia potiora bona Patris apparent magis in loco digniori.
Ad aliud dicendum, quod aliud est moveri ad locum, et aliud moveri ad locum propter locum, scilicet quia indigent loco propter esse et conservationem. Corpora autem gloriosa mota sunt ad locum qui sibi magis congruit, sed non propter locum, quia eo ad esse indigeant : quia si illo loco ad esse indigerent, corrumperentur extra loca illa, sicut ignis egrediens extra locum suum, corrumpitur.
Ad aliud dicendum, quod in illa ratione corpori glorioso, precipue corpori Christi, non debetur locus, sed potius ratione congruentiae tantum, hoc est, quia non est congruum ipsum esse nisi in loco nobilissimo.
Ad aliud dicendum, quod corpora ccelestia moventur in loco ad generationem elementorum, et non sunt in loco omnibus iis modis quibus corpora generabilia sunt in loco, sicut dictum est in libro I Sententiaruwm : tamen aliquo modo sunt in loco. Ita etiam corpora gloriosa non omni illo modo sunt in loco, quia non dependet eorum esse a loco: sed sunt in loco ratione congruentiae se- cundum modum qui magis accedit ad nobilitatem eorum, quoniam nullus accedit ad aequalitatem.
Ad ILLup autem quod ulterius queritur, dicendum, quod phantasia fatua est dicere, quod corpus Christi et beat Virginis sint in ceelo crystallino, vel etiam quod Sancti sint in crystallino: et solus Christus et beata Virgo sintin empyreo : quia empyreum locus beatitudinis est, ceelum autem crystallinum cum omnibus inferioribus ordinatum est ad generationem et corruptionem : et ideo dicunt Sancti, quod Philosophi celum empyreum non cognoverunt : et hoc ideo, quia principia eorum de ccelo sumuntur ex motu. Unde quod per motum non potest investigari, vel per proprietatem motus, non est Philosophorum, et agnitum ab eis
Ad id autem quod objicitur, dicendum ad primum, quod hoc esset verum, si spiritus et corpus glorificatum per naturam suam determinarentur ad locum generationis et salutis sue : sed hoc non est verum :etideo cum nulla dignitas loci secundum verilatem sufficiat gloria, sunt omnia gloriosa per unam rationem in uno loco, secundum quod referuntur ad gloriam illam distantius vel propinquius.
Ad aliud dicendum quod corpus Christi quoad generationem numquam motul coeli subjacuit, quia effectum est a Spiritu sancto : sed forte quoad alterationem frigoris, et caloris, et famis, et sitis, et hujusmodi ; sed ab his omne corpus gloriosum liberatur per glorificationem : et ideo non potest locari sub mobili aliquo, sed super omne mobile.
On this page