Articulus 5
Articulus 5
An fides informis sit virtus ?
2. Item, Nihil informe in specie aliqua nominatur nomine speciei vel generis illius forme, nisi habeat formam alterius speciei generis ejusdem, ratione cujus recipiat generis praedicalionem : sed fides informis est informis forma speciei fidei, et non habet formam alterius speciei virtutis qua recipiat generis predicationem : ergo fides informis non potest dici virtus. Prova probatur ex hoc quod non est ordo ad genus, nisi per speciem, et differentiam per quam exit a genere, Srcunpa autem per se patet: quia fides non dicitur in/ormis, nisi a earentia forme fidei.
3. item, Virtus est bona qualitas qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : talis autem qualitas non est fides informis : ergo non est virlus. Proparur autem prima per auctoritatem Augustini 4. Sucunpa autem probatur ex hoc quod qualitas formaliter bona non patitur secum qualitatem malam formaliter : fides autem informis compatitur secum maculam peccati, quae est qualitas formaliter mala. Similiter palam videmus, quod ipsa recte non vivitur : quia multi habent cam, qui recte non vivunt.
4. Item, Augustinus "Virtus est qualitas qua vivitur in spirituali vita :" ergo videtur, cum fide informi non vivatur, quod ipsa non dicatur virtus.
3. Item, Si est virtus : aut est infusa, aut consuetudinalis. Si infusa: aut est de ordinantibus in finem, ut theologice faciunt, aut ordinantibus in id quod est ad finem. $i dicas, quod est de ordinantibus in finem : sed omnes tales gratum faciunt : ergo videtur, quod ipsa facit gratum : quod est absurdum, quia jam pessimi peccatores .grati essent. Si au~ tem dicis, quod est gratia gratis data, tune habeo propositum : quia gratia gratis data in quantum hujusmodi, non est virtus, sicut sermo sapientiae, et sermo scientiae, et operatio virtutum, et prophetia, et hujusmodi.
SED CONTRA: 1. Virtutes diffiniuntur per actus, sicut et potentia : ergo si convenit ei virtutis diffinitio, ipsa est virtus. Est autem virtulis diffinitio, quod ipsa est habitus voluntarius in modum nature rationi consentaneus. Probatum autem est prius, quod fides eo quod careat ratione et arte suflficiente, non consentit nisi in modum nature : fides autem informis facit hoc : ergo ipsa est virtus.
2. Item, Multa virtutes sunt bonis et malis communes : quia dicit Augustinus et habetur in libro [ Sententiarum', quod sola charitas dividit inter filios regni et perditionis : ergo hoc non est causa, quod non est virtus, quia potest esse cum peccato secum existente in eodem subjecto.
3. Item, Credere non apparentibus est ultra posse nostre rationis : credere autem apparentibus est infra : ergo est alterius virtutis, quam sit ratio vel intellectus : et quero, cujus? et non est dare nisi fidem informem : ergo virtus est quaedam illa quae dicitur fides informis.
Solutio Dicendum videtur hic, quod virtus dicitur per prius et per posterius per illam diffinitionem, quod virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum. Secundum enim hunc modum per prius dicuntur virtutes gratuite, et per posterius informes, et postremo consuetudinales, quia remotissime dispositiones suorum sunt perfectorum ad optimum. Dico igitur, quod fides informis est virtus, sed non adeo habet completam rationem virtutis, ut fides formata, vel alia virtus gratum faciens.
Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod fides informis non est mortua sic, quod in ea privata sit potentia ad vitam, sed potius ex inhabilitate sui subjecti ad influentiam vite fideia Deo: et ideo causam mortis su# habet extra se : et ideo remanet ibi adhuc respectus ad rationem virtutis, licet per posterius. Sic autem non est de homine mortuo, vel asino, sicut cuilibet per se patet.
Ad aliud dicendum, quod fides dicitur informis gratia forme quae dat speciei perfectionem virtutis, et non gratia speciel : quia aliter fides informis non esset fides, quod falsum est. Que autem sit forma illa, infra patebit, cum queretur, Utrum fiat formata, vel non? Est enim magis proprie perfectio secundum potentiam consequendi finem, quam sit perfectio secundum esse speciei fidei. Et ideo patet, quod in fide informi est species aliquo modo : et per consequens verificatur de ipsa predicatio generis.
Ad aliud dicendum, quod fides est bona qualitas, sed non habet bonitatem completam quae excludit peccatum : sed dicitur dona, quia quantum est de se repugnat peccato. Similiter quantum est de se recte vivitur fide.
Ad aliud dicendum, quod vita spiritualis non est actus virtutis, nisi prout conjungitur gratiae : quia gratia est vita animee : et ideo hoc dictum esse intelligitur de virtute infusa cum gratia.
Ad aliud dicendum, quod fides est virtus infusa a Deo et donum Spiritus sancti, secundum quod large sumitur donum, quidquid dono datur ad vite directionem, Et non sequitur si est gratis data, et non gratuin faciens, quod ipsa non sit virtus : quia ille gratiae diverse sunt. Unde ille quae habent ordinare vitam in Deum, virtutis habent rationem, ut timor servilis, et fides informis, et hujusmodi, licet non habeant rationem completissime virtutis.
On this page