Text List

Articulus 6

Articulus 6

An daemones credunt ? et, An fides eorum sit in intellectu practico vel speculativo ?

ARTICULUS VI. An daemones credunt ? et, An fides eorum sit in intellectu practico vel speculativo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, sub finem: "Aha, demonis est: nam et demones credunt, et contremiscunt, etc."

Videtur enim hoc esse falsum : 1. Cum enim informis de se informabilis sit, ut dicit Magister infra, videlur quod deemonibus non conyenit, qui nullo modo sunt apti ad informationem gratia.

2. Item, Fides informis (sicut etiam habitum est) donum est Spiritus sancti : donum autem Spiritus sancti demonibus non convenit: ergo videtur, quod nec fides informis.

3. Item, Fides informis operatur in fidele donum timoris servilis : timor autem servilis facit fugere actum peccati : ergo videtur, cum hoc demonibus non convenit, quod non habeant fidem informem.

4. Item, Unde venisset eis fides informis ? Ante lapsum enim habuerunt cognitionem in Verbo. Et haec cognitio non est fides : cum ergo nihil remanserit de illa, st habent, oportet quod Deus illam eis post lapsum infundisset : quod non est probabile : ergo non videntur habere fidem informem.

5. Item, Fides est cognitio per speculum in enigmate. Angelus autem sive bonus sive malus, cognoscit per species concreatas quas habet apud se: ergo videtur, quod non habeat fidem informem.

SED CONTRA : Constat, quod non habent cognitio- nem in Verbo : aut igitur habent cognitionem ex ratione de articulis fidei, aut ex fide. Si ex ratione : ergo fides probari posset, quod est absurdum secundum dicta Sanctorum : et hoc supponitur hic, quia infra’ probabitur : ergo relinguitur, quod habent cognitionem fidei quia aliter nihil scirent de articulis credendorum, quod falsum est.

Item, Marc. 1, 24: Quid nobis et tibi, Jesu. Nazarene ? Venisti perdere nos ? scio gui sis, Sanctus Dei. Et ita constat, quod. habent fidem : quia vox illa nec ex rationis probatione, nec ex contemplatione Verbi potuit procedere : ergo patet, quod ex fide.

Gratis hujus quaeritur ulterius propter opiniones diversorum, Utrum. fides eorum sit in intellectu practico, sive affectivo, vel speculativo ?

Videtur autem, quod in speculativo quia

1, Nullum alfectum habent circa creditum : omnis autem habitus qui est in intellectu affectivo, afficitur circa creditum vel objectum suum : ergo fides eorum est in intellectu speculativo lantum.

2. Item, Voluntas Dei semper est bona: voluntas autem diaboli semper est mala, potestas tamen justa, ut dicit Augustinus : ergo voluntas demonis numquam est ut assentiatur credito : quia hoc est unum de optimis im vita: ergo semper coactus credit. Intellectus autem affectivus non cogitur, sed speculativus tantum : ergo videtur fides eorum tantum esse in intellectu speculativo.

SED CONTRA : 1. In Littera, et Jacob. u, 19: Demones credunt, et contremiscunt, Krgo motus tremoris sequiiur credere deemonis : nullus autem motus sequitur intellectum speculativum (ut dicit Philosophus) plusquam si in picturis adspiceremus terribilia : ergo credere demonis non est secundum intellectum speculati- vum : ergo necesse est, quod sit secun— dum practicum.

2. Item, Philosophus in HWY de Anima dicit sic : "Neque ratiocinativa et vocatus intellectus est movens : speculativum enim intelligit actuale : neque dicit de fugiendo, aut imitabili." Ex hoc accipitur, quod fides qua contremiscunt demones, non est secundum intellectum speculativum, ut quidam dixerunt.

Solutio Sancti expresse dicunt, quod daemones habent fidem. Sed bene puto, quod illa fides non est informis quam habent homines existentes in vita, sed credulitas ex cognitione naturali exorta : licet enim demones amiserint contemplationem in Verbo, non tamen amiserunt cognitionem naturalem, qua per species effectuum et conjecturas operationum Deum cognoscunt, ut creatorem, et ut judicem, et ut remuneratorem suorum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Data deemonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes '." Et ideo dicit hic Augustinus, quod alia, id est, informis, daemonum est : quia facit tremorem timoris, et non abstrahit ab actu peccati, sicut nec credulitas demonis. Unde quod hic dicitur, est dictum per similitudinem actus credulitatis, et per similitudinem effectus : quia scilicet tremorem et non fugam peccati facit. Unde concedende videntur prime rationes, quod fides informis non est in dwmonibus, licet sit in eis credulitas similis ili in quibusdam.

Ad i autem quod contra objicitur, dicendum quod illa cognitio quam habent, non est reliquiae visionis in Verbo, sicut fides est reliquiae fidei formate quodammodo, nec post lapsum infusa : sed est resultans ex cognitione quam habent de Deo per experimentum et effectum, et visum miraculorum et judiciorum, et naturalem cognitionem.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad 1 quod ulterius quaeritur, dicendum quod non est in intellectu speculativo hoc enim impossibile est, quod speculatum ut speculatum moveat ad contremiscentiam : sed est in practico, qui tamen nihil habet de voluntate crediti, sed aspernationem habet crediti, quod tamen per experimentum credere oportet non enim practicus semper dicit de appetibili, sed etiam de terribili : unde et tune seguitur timor, et fuga.

Et quod objicitur, quod secundum hoc videtur probari posse articulus : dicendum, quod non sequitur : quia ad tremorem hujusmodi sufficit persuasio ex posteriori : omnis enim intellectus praclicus (ut dicit Avicenna) ex probabilibus est, in his scilicet quae fiunt a nobis vel circa nos.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6