Articulus 7
Articulus 7
An idem sit credere Deo, credere Deum, et credere in Deum ?
14. Omnis cnim una virtus uno modo se habet ad suum objectum : ergo non credit Deo, Deum, et in Deum.
2. Item, Cum adhuc posset esse major diversitas, scilicet de Deo credere, et ad Deum, sicut in Deum, quare Magister non ponit diversitatem objecti fidei penes illa.
3. Item, Nihil tendit in aliud nisi cognoscatur illud : ergo in quidquid tendit aliqua virtus, oportet quod illud prius ostendatur ci : fides autem oculos aperit, ut dicit Augustinus : ergo fidei est ostendere objectum omnium virtutum : ergo fidei non tantum est credere Deo, Deum, et in Deum, sed etiam bonum et arduum, et justum debitum, et hujusmodi: ergo Magister objectum fidei hic insufficienter distinguit, ut videtur.
1. Credere Deo est credere vera esse que dicit: et illa manifestant eum nobis : ergo credere Deo terminatur ut in fine nobis manifestato in credere Deum.
2. Item, Videtur quod inconvenienter attribuat credere in Deum esse credendo amare : amare enim est charitatis, et non fidei : ergo non debet actui fidei attribui.
3. Item, Omnis amans tendit in id quod amat per affectum ergo cum dixit, credere in Deum; est credendo amare, superflue addidit, credendo in eum ire.
4, Item, Fidei non est ire, ut videtur, sed tantum oculos ad viam dirigere spei autem protendi ad iter, et charitatis proficisci, ut videtur velle Augustinus.
Item, A haerere potius convenit spel, quam fide: : quia communiter dicitur, quod spei est adhaerere, charitatis inhaerere.
5. Item, Omnis amans et in Deum tendens, jam incorporatus est : ergo als tribus dictis non oportebat addere quartum.
Solutio Dicendum, quod in veritate diffinitur hic credere in comparatione ad objectum : et diftinitur secundum _ gmnem modum quo se potest habere, objectum, et secundum maximum et optimum posse. Fides enim innititur prime veritali : haec autem accipitur in signo, vel in seipsa. Et voco sagnem, signum expressum infallibile, sicul est verbum quod scitur esse Dei verbum. Si in signo innititur : tune est credere Deo, hoc est, credere veracem qui dicit, sive loquatur in Scriptura, sive in corde, sive in revelatione, sive per creaturas, dummodo infallibiliter sciatur esse verbum Dei. Si autem innititur ei in seipsa, aut sic quod tendat in ipsam, sic est credere in Deum : aut ut assentiat sme tensione, et tune est credere Deum. Unde optimus status credendi colligit omnia ista : quia per verba vemt ad Deum, et per Deum in Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod vir~ tus una est fides, et habet unum objectum quod est prima veritas, et unam rationem quae est eadem veritas, et innititur prime veritati propter seipsam : et hee diversificatio non est nisi differentia objecti penes proprietates accidentales, ut est veritas in signo vel in esse. Et alia differentia horum duorum est penes posse lidei in tendendo, vel non tendendo, ut patet : et hoc potest etiam esse in aliis virtutibus praeter charitatem, quae non potest habere mimus posse in tendendo, vel majus : quia numquam fit informis, sed tamen diligit Deum in se, el in signo simili bonitati prime.
Ad aliud dicendum, quod preposilio ad nolat raltionem finis, et non objecti rationem : et hoc non convenit fidei sicut etiam dicitur, quod homo est ad imaginem, et non imago : sed non notat penetralionem ipsius crediti per affectum credentis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio a multis quidem proponitur, et falsissima est in tota natura, et in omnibus virtutibus moralibus et consuetudinalibus, quae omnes tendunt in modum nature, et rectiores sunt omni arte ex ipsius habitus efficacia : grave enim non medium descensum cognoscit, et tamen tendit perpendiculariter via rectissima ad centrum certius, quam geomeier: et similiter castitatem in hoc quod casta operatur, et justitiam in hoc quod justa, non oportet preratiocinari de justis et castis, quia sine deliberatione tangunt medium passionum innatarum secundum delectabile tactus : propter quod etiam dicit Philosophus, quod "qui sine deliberatione fortes et justi sunt, verius habent virtutem quam illi qui ex deliberatione faciunt et ratione :" quia primi nihil sequuntur artis, sed totum est virtutis quod faciunt : secundi autem aliquo modo moventur ex arte. Unde quelibet virtus per se certa est in suo objecto : et non oportet, quod ostendatur et.
Ad aliud dicendum, quod non est differentia objecti penes speciem, quia sic diversificaret virtutem fidei in diversas species : sed differentia est penes proprietatem objecti, et posse virtutis majus vel minus.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtus sola potest consequi beatitudinem : unde actus fidei diffinitur hic, prout operatur fides per dilectionem : et tunc illa quatuor sic diversificantur, sicut sunt ea que exiguntur ad perfectionem finis consequendum : tune enim quaedam sunt ex parte tendentis in finem, quaedam ex parte conjunctionis ad finem, et quaedam ex parte effectus consequentis secundum naturam. Ex parte tendentis sunt duo, quorum unum est movens, ut amor : et alterum est motus ipse, ut in eum ire. Ex parte effectus consequentis est membris ejus mcorporari : et hoc est unum gquodammodo cum fine fidei fieri. Ex parte vero conjunctionis cum fine est adhwrere. Et per hoc patet etiam solutio ad primum : quia in illo credere charitas non separatur a fide.
Ad aliud dicendum, quod non superfluit sequens : quia differt apud credentem sicut effectus a causa, et motus a movente.
Ad aliud dicendum, quod fides videt quodammodo : visio autem est extra rem, et non intus : et ideo attribuitur ei adherere : licet etiam spei posset esse per exspectationem, sed illius potius est coheerere.
Ad aliud dicendum, quod licet amans incorporatus sit, tamen prius natura, non tempore, oportet ipsum tendere ex amore ad Deum, qui incorporat eum sibi, et adherere illi. Aliter posset dici si velle~ mus, quod haec conveniant actui fidei in se: et tunc amare fidei non dicit actum charitatis conjunctum cum actu suo, sed dicit alfectionem finis quae propria est unicuique virtuti tendenti in suum finem : et illo affectu ire “extra se in finem, dicit profectum ejusdem : adherere autem dicit conjunctionem consensus, et incorporari dicit unionem cum ipso. Sed prima expositio est de intentione Magistri in Littera.
On this page