Articulus 8
Articulus 8
An credere sit cum assensione cogitare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit nota quaedam in Litfera hic, aflixa ibi: Augustinus in libro de Predestinatione Sanctorum ': "Ipsum credere nihil aliud est, quam cum assensione cogitare."
Hic enim diffinitur actus secundum substantiam actus, cum ante determinatus sit per comparationem ad objectum.
Videtur, quod non‘sit verum : quia 1. Cogitare dicitur quasi coagitare, ut videtur velle Augustinus in libro IX de Trinitate, quia cogitare (ut ypse dicit ibi) est rem notam ab aliis rebus notis discernere : ergo cogitare est tantum cogitative virtutis: credere autem non procedit a cogitativa tantum : ergo videtur, quod credere male diffiniatur per cogi~- tare.
2. Item, Fides (ut supra habitum est) simplex est lumen credentium: ergo videtur, quod non conveniat ei cogitare: quia cogitatio cogitat multa simul.
Item, Ex cogitatione nostra non fit assensus in fide: quia sic non esset virtus, sed scientia, vel ars: ergo videtur, quod per cogitare diffiniri non debeat.
Unrerivus quaeritur de assensu: Omnis enim virtus assentit objecto et fini proprio: ergo non est diffinitivum solius fidei: ergo non debet poni in diffinitione ejus, cum ea quae ponunturin diffinitione debeant separari ab aliis.
Solutio Dicendum, quod fides habet actum qui competit ei secundum se, et habet actum qui competi£ ei secundum quod est ex auditu, secundum quod dicit Apostolus, ad Roman. x, 17: "Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi". In se secundum quod est lumen informans intellectum, non competit ei nisi assentire invisibili ostenso. Secundum autem quod est ex auditu, tunc assentit cum cogitalione de hoc quod audivit de ratione non probante quidem, sed manuducente : ita tamen, quod auditus generaliter accipiatur : sicut supra dixinius de signo, quando exponebatur credere Deo, scilicet quod in- cludit in se auditum exteriorem per verbum, et visum miraculi et operum Dei, et auditum interiorem : auditus enim causat cognitionem. Et hoc modo diffinitur credere in duobus, ut cogitatum habeat ab auditu, et assensum ex seipso: quia bene concedo, quod non assentil propter cogitatum.
Ad primum ergo dicendum, quod credere est essentialiter in assensu: tamen per accidens, in quantum nutritur ct fovetur et manuducitur, habet se ad cogitativam virtutem inquirentem de credito: non quia dubitat, sed quia ejus cui consentit a Deo petit rationem : non qua certificetur, sed in qua jucundetur et admiretur.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non propter hoc procedit assensus quia cogitat, sed potius ex hoc procedit admirabilis jucunditas : sicut in libro Confessionum Augustinus dicit de se: "Non satiabar illis diebus pre dulcedine mirabili considerare altitudinem divini consilii super salutem generis humani."
On this page