Articulus 9
Articulus 9
An fides informis fiat formata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo H, ibi, "Si vero queritur, Utrum illa informis qualitas, etc."
Hic enim Magister dicit, quod fides informis sit formata : et de hoc sunt Magistrorum opiniones diverse: et ideo disputationi hic fortius insistendum est, ut quaeramus tria. Primum est, Utrum fides informis fiat formata, vel non? Secundum est, Utrum formetur forma propria, vel charitate, vel gratia: quia heec omnia a diversis dicta sunt. Tertium, Qualiter diversimode formetur forma propria, et charitate, et gratia ?
Ad primum horum proceditur sic: 1. In naturis si aliqua potentia est ad actum in subjecto, sed non expedita, natura non evacuat illam, sed perficit ad actum dirigendo illuc spiritus et cetera potentiam illum informantia : ergo similiter est in gratia, quae non est minus ingeniosa quam natura. Constat autem, quod fides informis est virtus quae potest assentire omnibus articulis: ergo gratia adveniens non dabit ei nisi tendere in creditum, et non evacuat ipsam, ut videtur.
2. Item, Natura semper operatur via brevissima : quia nec abundat superfluis, nec deficit necessariis, ut dicit Philosophus. Ergo multo magis gratia quae omnibus modis ordinatior est quam natura : brevius autem est id quod est jam informare, quam informandum creare, et postea informare creatum : ergo videtur, quod gratia hoc modo procedat : ergo fidem informem informat.
3. Item, Omne informe formabile est : ergo nisi impedimentum sit ex corruptione potentia, de necessitate formabitur adveniente forma: sed hic non est impedimentum nisi homo moriatur, quamdiuenim in via est, possibilis est ad gratiam : ergo fides ejus formabilis est a gratia.
4, Item, Quare destrueretur fides informis adveniente gratia? aut enim hoc esset ex contrarietate cause sue: aut ex contrarietate suiipsius ad gratiam. Si primo modo fiat, sicut videmus destrui album in superficie clara, adveniente calore, quia egreditur frigus continens et causans albedinem: ergo videtur, quod fides informis et formata sint ab oppositis causis, quod falsum est, cum utraque sit causata a Deo et donum Spiritus sancti, Si autem ex se haberet contrarietatem: tum dona Dei essent sibi contraria, et virtus virtuti, quod esse non potest.
3. Item, Minus distant gratia gratis data, et gratia gratum faciens, quam virtus naturalis sive consuetudinalis et gratia gratum faciens : sed gratia adveniens (ut multi dicunt) non destruit virtutem naturalem, sed perficit et ordinat eam: ergo multo minus evacuat gratiam gratis datam, quae est fides.
Item, Minoris diversitatis est gratia gratis data ordinata ad eumdem actum cum gratum faciente, quam gratis data non ordinata ad eumdem actum: sed gratia adveniens non evacuat gratis datas, ut sapientiam, scientiam, prophetiam, quae non ordinantur ad eumdem actum cum ipsa : ergo multo magis non evacuat fidem informem quae est ad actum eumdem.
6. Item, Ex parte actus et objecti nulla est repugnantia: quia credere Deum et Deo salvantur, et credere in Deum: ergo videtur, quod fides informis habitus salvatur in habitu fidei formate.
8. Item, Ante lapsum habuit aliquis fidem formatam. Constat autem, quod per lapsum non meruit aliquod donum Dei: ergo videtur, quod non infundatur ei alia fides quam prius, sed forma illius tantum tollatur: ergo potest restitui sine restitutione fidei informis.
Item, Ridiculum esset, quod aliquis tot novas fides haberet quoties esset lapsus: et tamen hoc oporteret, si diceremus quod non potest fieri formata eadem quae fuit informis.
Siforte dicas, quod evacuatur sicut minus lumen a majori: hoc nihil est: quia minus lumen conjunctum alii majori non evacuatur per ipsum, sicut unus radius solis non evacuatur a multis aliis radiis, nec lumen unius candele evacuatur a lumine alterius candele sibi unite : fides autem informis ex parte efficientis, et ex parte objecti est ejusdem rationis lumen cum fide formata: ergo non eva~ cuatur a lumine fidei formate.
9. Item, Si sol divisum posset influere lumen, et calorem: et prius influere lumen, postea influendo calorem, non tolleret lumen influxum, ut postea utrumque influeret. sed potius super lumen poneret calorem : ergo videtur, quod similiter faciat veritas prima, et primo influat lumen, et postea informet illud per affectum,
Sed contra sic objicitur : i. Gratia gratum faciens hoc facit in uno, quod facit in alio: sed in eo qui nihil habuit de fide, confert plenitudinem omnium virtutum. Cum ergo non sit deficientior in eo qui habuit fidem informem, etiam videtur illi totum conferre : ergo videtur, quod non informet preecedentem, sed confert totum.
2. Item, Si anima alicui corpori infunderetur quod haberet ante aliquam operationem anime, non minus infunderetur anima illi corpori cum universis potentiis suis, licet alia potentia ad eumdem actum prius infuisset, quia anima non posset dividi, ut propter hoc una potentia separaretur ab ca: ergo videtur, quod similiter sit in gratia, qua est quasi quoddam totum ad omnes virtutes, quod nihil sit separabile ab ea ex eo quod invenit virtutem informem. Cum igitur superfluum non maneat, videtur fides informis evacuari.
3. Item, Timor servilis non manet cum charitate adveniente, quia perfecta charitas foras mittit timorem : ergo similiter et causa ejus expellitur, scilicet fides informis.
4. Item, Mortuum opus non vivificatur adveniente charitate, sed perit, et datur nova gratia operandi: ergo videtur, quod similiter nec mortua fides.
3. Item, Cum dicitur, Fides formata est virtus: aut est pradicatum per se, aut per accidens. S: per se, vidctur quod tota species supponatur per fidem formalam, quia genus non per se pradicatur forma addita. Si autem non essct per se: tunc videtur, quod non predicelur nisi per accidens: et hoc est inconvenicns, quia omnes dicunt oppositum.
6. Item, Ex duobus accidentibus non fit accidens unum, nec inter ea potest esse compositio, nisi unum sit sicut genus et alterum sicut differentia: ergo videtur cum fides informis sit habitus quidam, et fides formata etiam habitus, quod ex ipsis non fit habitus unus: ergo non formatur ab ipso.
Solutio Dicendum puto cum Magistro hic, quod informis fit formata per gratiam advenientem et charitatem: et ideo concedende mihi videntur prime rationes.
Ad id autem quod in oppositum objicitur, dicendum quod gratia gratum faciens quantum est de se, hoc facit in uno quod in alio, sed quantum est ex parte subjecti non est ita. In quibusdam enim perficit naturales virtutes qui habent eas, in quibusdam non, qui non habent eas: et in quibusdam tollit peccatum, et in quibusdam non. Ita etiam accidit ei in quibusdam informare fidem informem, in quibusdam autem totam fidem infundere: et hoc non est ex deficientia sui, sed ex diversa habitudine subjecti.
Ad aliuddicendum, quod si anima infunderetur alicui corpori, tota infunderetur: quia virtus quae esset ante in corpore, non posset esse nisi radicata in complexione corporis, et sic non essct unibilis anime, sicut corporale non efficitur unum essentialiter cum spirituali: sed fides informis et formata secundum causam sunt ab eodem principio efficiente, scilicet a Deo, et ideo sunt unibiles: etidco non est simile de gratia cum suis partibus, et anima cum suis.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo dico de timore servili: non enim evacuaturin quantum est timor, sed in quantum servilis tantum. Unde proprie servilitas expellitur, non autem timor: et ita dico etiam, quod informitas fidei tollitur, non autem ipsa fides: sicut etiam in patria non tollitur fide: substantia, scilicet visio veritatis, sed fidei forma in actu, qui est videre per speculum et in mnigmate.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de mortuo opere: quia hoc non est a causa viva, sed a libero arbitrio quod mortuum in peccatis jacet : sed fides cst a prima veritate, quae mori non potest, et non moritur per se et in se, sed potius ex defectu alterius.
Ad aliud dicendum, quod predicatio est per se, quando dicitur, Fides formata est virtus, et supponitur species virtutis perfecta : et quando dicitur, Fides informis est virlus, est praedicatio per posterius, ut supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa in rationalibus, et in naturis. In rationabilibus patet, quod ex dispositione unius actus et ex dispositione alterius fit habitus: non enim potest ratio assignari, quare actus relinquat dispositionem, alter autem tantum confirmet illam. In naturis etiam falsum est : quia lumen in extremitate perspicui, fit unum cum colore existente in actu, secundum quod dicit Philosophus, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato : sed verum est, quod unum semper se habet ut potentia ad alterum, alterum autem ut actus. Et ita dico hic, quod fides informis est ut potentia, et fides formata ut actus ipsius, ad hoc quod possit tendere in finem et conjungi fini, quod prius non potuit.
Sed quia multi et magni sustinent illam opinionem, potest responderi etiam pro eis ad oppositas rationes primo inductas : ut dicatur ap primum, quod non est omnino simile in naturis et gratia : quia in naturis potenti# naturales radicantur in principiis diversis, precipue virtutes corporales: et ideo illis principis exstantibus, remanent virtutes, licet quandoque impediantur: sed in gratia omnes virtutes habentunum in quo sunt ut in toto virtuali suo quod est gratia, et illo sublato, omnes subtrahuntur, et ipso posito omnes ponuntur: et hoc propter gratiae perfectionem, et virtutum in gratia connexionem.
Ad aliuddicendum, quod haec est brevissima via justificationis, ut totum infundatur simul, et removeatur id quod non facitjustificationem.
Ad aliud dicendum, quod virtus informis non dicitur informis, quia sit informabilis, sed potius a privatione forme quae est gratia, et privatione potenti ad formam. Et si quaeritur, Quid sit impedimentum ? potest dici, quod imperfeclo ipsius ratione cujus non est unibilis gratiae perfecte : sicut radius ignis non unitur radio solis, sed evacuatur ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod fides informis destruitur ut non unibilis gratiae : et ideo sicut lux solis unibilis illi cui unita est lux ignis, excludit illam: ita fides formata excludit informem ab eodem susceptibili. Tamen sunt quidam de ista opinione dicentes, quod manet cum formata, et non superflue : quia facit ad hoc ut levius exeat intellectus in actum credendi.
Ey pe seourentr dicunt similiter : quia quidam eorum dicunt, quod naturalia manent cum gratuitis : et quidam dicunt, quod ratione imperfectionis absorbentur: sicut dus qualitates secundum idem existentes in corpore successive, si fuerint ejusdem speciei, una absorbetur ab alia.
Ad aliud dicendum, quod licet ex parte actus et objecti nulla sit repugnantia, tamen est imperfectio in altera : et ideo cum perfecto lumine superveniente stare non potest. Vel, ut alii dicunt, stat cum ipso ad idem, aliter tamen ordinata : quia informis credit Deum et Deo, formata autem in Deum,
Ad aliud dicendum, quod non est absurdum toties creari bonum habitum fidei informis: non quod iste cadens mereatur hoc, sed quia Deus summe misericors est, et etiam malis dat donat quibus valeant redire ad ipsum si velint. Vel, ut alii dicunt, manet eadem semper, et non tollitur per peccatum, sicut nec aliw virtutes gratis date, nec consuctudinales.
Ad aliud dicendum, quod tides informis non omnimodam habet aequivocationem cum formata, et ideo evacuari potestab ipsa. Vel, ut alii dicunt, manent ambe.
Ad ultimum dicendum, quod non est simiJe de solis lumine et calore: quia haec divisa sunt in effectu, sed non sic est de gratia et fide. Unde gratia nihil influit de virtute, nisi totum det: et si dat totum, non indiget alio : et ideo evacuat quod est imperfectum. Vel concedatur, quod manct cum fide formata.
On this page