Articulus 10
Articulus 10
Qua forma fides formatur ?
Videtur autem, quod gratia: quia 1. Non indiget nisi ut secundum esse gratum tendat in creditum: hoc autem facit gratia: ergo gratia informat.
2. Item, Non indiget nisi ut mereatur, universa enim credit quae fides formata, sed non meretur: ad meritum autem operatur gratia : ergo gratia informat.
5. Item, Illius est formare cujus numquam est fieri informe : sed hoc est charitas: ergo charitatis est informare.
SED CONTRA : 1. Forma dat esse speciei et rationem: ergo charitas non informat fidem: quia alioquin fides esset charitas, quod falsum est.
2. Item, Quidquid e diverso dividitur cum alia specie sub eodem genere, illud non est forma ejus, sed species opposita. Charitas autem cum fide e diverso dividitur sub genere theologice virtutis: ergo non est forma ejus charitas, sed species opposita.
Similiter probatur, quod gratia in eo quod gratia, non informat: nihil enim idem secundum rationem in multis speciebus alicujus generis inventum, est forma dans esse alicui earum: gratia autem est secundum unam rationem inventa in multis speciebus virtutis: ergo non est forma alicujus earum. Propatur prima per hoc quod res distinguuntur ab ivicem suis formis. Secunpa autem per hoc quod gratis est gratum facere, et quoad hoc est in omnibus virtutibus equaliter: ergo gratia non est forma fidei.
Solutio Meo judicio, fides formatur propria forma, sicut et alia virtus : et si queris, Que sit illa forma? Dico, quod est lumen informans intellectum affectivum secundum tensionem in finem, et illud formale est respectu habitus assentientis Deo. Sic enim estin habitu, ut est in actu. In actu autem est actus fidei assentire prime veritati propter se et super omnia: cui tamen quando additur tendere in id cui assentit, non additur materiale aliquod, sed super id quod est actus, ponitur perfectio ex consecutione finis ad quem est actus: et illa est perfectio forme secundum quod finis est forma, et hec precipue forma est in moribus et virtutibus : ergo sic etiam erit in habitu, quod lumini additum est lumen conjungens intellectum credentis veritati quam credit.
Apipergo quod primo’ objicitur, dicendum quod non sufficit esse gratum secundum se, sed oportet esse aliquid specificatum, ratione cujus tendat in veriftatem primam, ut est prima veritas.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, quod non indigeat nisi ut mereatur: imo oportet esse aliquod specificans habitum, qui debet elicere actus meritorios in hace virtute, qui non eliciuntur ab alia.
Ad id quod objicitur de charitate, dicendum quod charitas non est forma dans esse, sed potius dans bene esse, ut infra patebit.
On this page