Text List

Articulus 11

Articulus 11

Quam diversimode informatur fides a propria forma, et gratia, et charitate.

ARTICULUS XI. Quam diversimode informatur fides a propria forma, et gratia, et charitate.

Tertio quaeritur, Qualiter fides diversimode informatur a propria forma, ect charitate, et gratia ?

Non enim est nisi duplex csse, scilicet substantiale, et accidentale quod est bene esse : ergo videtur, quod non debet esse nisi duplex forma, et non triplex.

Solutio Dicendum, quod in fide sunt tria, scilicet id quod proprium est fidei : et relatio actus ad meritum, scilicet quod valeal ad vitam aeternam : et relatio fidei ad perfectionem communem, et causam omnium operum nostrorum. Et quoad primum indiget fides propria forma quae dat esse in specie. Quoad secundum indiget gratia : quia gratia gratum facit habentem, ef opus ejus gratum reddit. Et quoad tertium indigct charitate : quia charitas est vinculum perfectionis : quia omnia opera diriguntur ad summam bonilatem, quae est objectum et finis charitatis. Dicitur autem mater, in quantum quasi impregnatur concipiendo omnes in visceribus : quia charitas qua diligimus Deum, est causa omnium operum et virtutum quibus colimus eum : et sic quodammodo nascuntur omnes a charitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11