Articulus 12
Articulus 12
An fides sit una vel differens secundum credibilia, sicut scientia secundum scibilia ?
ARTICULUS XII. An fides sit una vel differens secundum credibilia, sicut scientia secundum scibilia ?
Videtur enim fides non esse una. 1. Cum enim quaedam scientia sit fides, vel non sine scientia, et differat scientia secundum scibilia: videtur etiam, quod fides differat secundum credibilia. Credibilia autem sunt multa: quia articuli sunt credibilia, qui sunt duodecim, vel quatuordecim secundum diversas divisiones symbolorum : fides non est una.
2. Item, Sapientia et scientia distinguuntur a se invicem: quia unaest de eternis, altera de temporalibus : ergo eodem modo differt fides de temporalibus, ab illa quae est de aeternis : est autem de aeternis et temporalibus, ut dicitur in Littera: ergo est diversa.
3. Item, Timor qui est respectu pcenarum aeternarum, differt a dilectione que est de aeterno bono, et spe quae est de aeternis bonis : ergo et fides quae est quoad illos articulos qui sunt de pe- nis aeternis, differt ab illa fide quae est de, etc. : et sic iterum diversa est fides, et non una.
4. Si autem tu dicas, quod fides est in affectione voluntatis magis quam in cognitione, et non diversificatur ut scientia : hoc nihil est: quia etiam voluntates differunt secundum volita: ergo fides tendens in unum articulum, non est fides tendens in alium, ut videtur.
SED CONTRA : In omnibus articulis supponitur ut creditum essentiale et finale, prima veritas : haec autem est una in omnibus articulis : ergo et fides.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, "fidem qua creditur, esse unam genere, et non specie." Videtur enim specie una : quia non differt in me et in te per differentiam speciei, sed potius per materiam tantum.
Solutio Dicendum, quod fides penes ralionem et primum subjectum crediti, est una numero : quia ratio una est credendi in omnibus articulis, scilicet prima veritas, et hac abstrahitur ab omni articulo : non enim credo passum Christum, quia passus est, sed propter primam veritatem, et sic de aliis. Objectum autem primum fidei est unum, scilicet creditum, scilicet prima veritas circa quam est fides in omni credito. Sed subjectum contractum et specificatum per materiam articuli, non est unum, sed potius sic sunt duodecim, vel quatuordecim. Sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia scientia accipit rationem a consideratione juris temporalis, et sapientia a consideratione rationum eternarum: et ideo differunt sapientia et scientia, sicut temporale et aeternum : sed fidei credilum non est de temporali ut temporale est, sed ut materia aterni et prime veritatis, et ideo non accipit ab ipso differentiam speciei.
Ad aliud dicendum, quod timor consistit in simplici affectu fugiente, et spes in aeternis : quia timor accipit rationem a poena in eo quod est malum, et ideo opponitur spei quae est de wterno in eo quod bonum vel indeficiens : sed fides non est de penis ut pene sunt malum, sed potius ut subjecte sunt prime veritati: et ideo in hoc non differunt articuli pene aeterne ab articulo in quo creditur gloria aeterna, quia utramque est prima veritas credita : et ideo non est simile quod inducitur.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi fides dicatur affectio, non tamen dicetur diversificari : quia non intendit in diversa ratione diversorum, sed ratione unius quod subjicitur in omnibus, quod est prima veritas.
Ad aliud dicendum, quod genus vocat hic quod predicatur de pluribus differentibus specie, ita quod materiales accipiantur species ex parte multitudinis articulorum. Quidam dixerunt, quod genere est una, id est, generatione. Vel dicatur, quod ratione statuum dicitur una genere : quia status diversificat quoad species articulos in enuntiationibus acceptos, licet non accepti sint in re unus, ut si dicatur Christum esse incarnatum, et Christum fore incarnandum, et sic de aliis.
On this page