Articulus 13
Articulus 13
An fides sit de non apparentibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoe capitulo G, ibi, "Notandum quogue est, quod fides proprie, etc."
Et videtur, quod non : quia 1. Articulus unus est Deum esse unum, et alius est Deum esse creatorem cceli et terre : et hac probari possunt per rationem, sicut nos ad hoc in hbro primo Sententiarum adduximus rationes '. Ergo videtur, quod sit de quibusdam apparentibus rationi.
2. Item, Discipuli viderunt Christum pati, et crediderunt iidem: ergo crediderunt hoc etiam quod apparebat oculis.
3. Item, Dicitur apparere quod signum habet evidens sus veritatis, licet non videatur causa necessaria : quia aliter omnia topica essent non apparentia. Cum ergo resurrectio signum habuit evidens, scilicet apparitiones quae facta sunt discipulis, videntur quidam articuli apparentes esse rationi.
4. Si forte tu dicas, quod dicitur de non apparentibus, secundum quae in re apparebunt in futuro: hoc nihil est: quia fides secundum hoc tantum esset de futuris, et non de praeteritis, et presentibus.
5. Item, Videtur fides contraria sophismati. Est enim sophisma de appa~ rentibus et non existentibus, et fides de non apparcntibus et certitudinaliter existentibus. Cum ergo sophisma rationem habeat sue apparentiae, sed non existentiae, videtur, quod fides aliquas rationes habere debeat sus existentiae, sed non apparentia.
Solutio Dicendum, quod fides est de non apparentibus intellectui, eo quod probari non possunt : et causa hujus dicta est in libro primo Sententiarum, quoniam nos supponimus apud nos quaedam principia quibus accipimus scientiam, que sunt contraria articulis fidei: sicut estillud, Omne illud quod penitus uno modo se habet, et nulla est in eo variatio essentiae, intelligentiae, vel voluntatis, nec variationis causa: si ipsum movet vel agit, semper agit: sed credimus tamen nos, hoc incepisse modo creare, et ante hoc non. Item, Quod est unius naturae simplicis secundum rationem et esse, nec plurificatur per accidens, nec per formam substantialem distincte, non potest esse hypostasis nisi una. Item, Quod duarum naturarum specie et genere differentium, utrimque salvatarum in esse et proprielatibus, non potest esse hypostasis una. Item, Quod ex puro nihilo in ens aliquod nulla est mutatio. Item, Quod omnis mutatio supponit et relinguit materiam secundum quod hujusmodi. Et ideo in omni articulo oportct captivari intellectum phantasticum in obsequium Christi.
Ad primum igitur dicendum sicut in tertia distinctione primi libri Sententiarum dictum est, quod ratio probans Deum esse et unum esse, non ostendit nisi quia et non quid. Licet autem per fidem non possimus penitus accipere quid est Deus, eo quod ipse solus perfe- ctus sui contemplator sit, tamen accedimus magis, quam ratio ducat, dicentes etiam cujusmodi unum Deus sit, et cujusmodi substantia,scilicet quod suum unum non repugnat pluralitati personarum, quod sua substantia indistincta manens in se distinctas claudit hypostases: et haec impossibile est probare : et ideo hoc modo fides est de Deo, quod sit substantia, et quod sit unus: et non illo modo quo concluditur, quia est Deus, et substantia, et unus.
Ad aliud solvitur in Litera a Gregorio, quod aliud viderunt discipuli, et aliud crediderunt: quia hominem passum esse non est est articulus fidei, sed Deum esse passum : et hoc probari non poterat.
Ad aliud dicendum, quod signum duplex est, scilicet quod accipitur de natura rei probanda, licet non sit immediata causa ejus : et hoc signum facil opinionem topicam. Aliud est signum persuasivum per modum miraculi, in cujus ra tionem non possumus ex nobis: et hoc manuducit ad fidem, sicut apparitio signum est resurrectionis, et unum fuit ita latens rationem sicut alterum : et per tale bene probatur fides : sed propter illam probationem non efficitur ipsa de apparentibus : quia et ratio probans et conclusio probata, sunt de non apparentibus, co quod in neutrum possumus ex ratione.
Av atiup dicendum, quod fides bene contraria est sophismati, et excludit ipsum, sed non potest habere rationem suae existentise : quia ratio omnis apparens est : et si haberet rationem, esset de apparentibus, et sic fidei meritum evacuaretur, quod esse non potest.
Si autem tu objicias dicens, quod Doctores nostri temporis multas adducunt rationes ab probandum ea quae credimus : dico, quod ille rationes fundate sunt super principia supposita a fide, et non super principia sophistica (alias, physica) eo quod fides sui profunditafe omnes excedit scientias : et ideo queerit sibi prin~ cipia propria ex quibus probetur : et quia principia sunt non apparentia, non propter illas rationes efficitur fides de apparentibus.
On this page