Text List

Articulus 14

Articulus 14

An divisio eorum quae videntur, sit bona ?

ARTICULUS XIV. An divisio eorum quae videntur, sit bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ihi, "Fidem ipsam videt quisque, ete."

Hic enim datur divisio quaedam eorum que videntur, quae continet sex membra, quorum primum est eorum quae per essentiam sunt mm anima. Secundum autem, eorum quae videntur in sensibilibus speciebus presente materia. Tertium, eorum quae videntur per memoriam retinentem imagines corporalium rerum absentium. Quartum est eorum quae non videmus, sed formamus ea cogitatione ex his quae videmus. Quintum est eorum quae cognoscimus ex simili, ut animam alterius ex natura. Sextum est eorum quae discimus per motum et effectum.

Videtur autem ista divisio esse insufficiens eorum quae videntur, quia

1. Ea quae per essentiam sunt in anima, non uno modo sunt in ipsa Aliter enim in anima est Deus per essentiam, aliter ipsa anima vel intellectus, et aliter virtutes. Ergo videtur, quod primus modus sit insufficiens.

2. Item, Cum visio interior sit de auditis, et odoratis, et gustatis, et tactis per imagines : quare ab Augustino hic potius dicitur visio interior, quam auditus interior, vel odoratus, vel tactus, vel gustus ?

3. Item, Videtur non esse verum quod dicit in tertio modo: quia, sicut dicunt Avicenna et Algazel, thesaurus formarum imaginabilium differt a thesauro intentionum particularium : et thesaurus formarum imaginabilium est imaginatio, et non memoria : thesaurus autem intentionum particularium est memoria, non imaginatio : ergo imagines quibus absentes cogitamus, non tenemus memoria, sed imaginatione.

4. Item, Quartus modus videtur esse dubius, scilicet, Ea qua non videmus, et ex his quae videmus cogitationem utcumque formamus, et memoris# commendamus. Hoe enim potest fieri tribus modis, scilicet quae non videmus in toto, sed videmus in parte, et cogitationem formamus fingendo, sicut tragelaphum, hircocervum, vel chimeram : et hoc erit fortasse componentis et dividentis imagines imaginationis. Vel, quae non videmus, scilicet quorum species non sunt sensibiles, sed intentiones ex sensibilibus elicita, sed non ab appendiciis materia separatee: sicut ovis videns lupum, elicit esse inimicum, et fugit : et homo videns ignem, elicit nocivum esse, et limet: et hoc est estimative sensibilis. Vel sic, quod nos quaedam non videmus in speciebus propriis et per se sensibilibus, sed per accidens, cogitatione separando rationes eorum ab omni materia et appendiciis materia : sicut videntes hoc album vel crispum, intelligimus hominem, et accipimus universale ex particulari et sensibili. Ergo videtur, quod Augustinus hoc dividere debuit.

5. Item, Tullius in Rhetorica dicit, quod spe ex contrario videmus contrarium. Et Aristoteles dicit idem in capitulo quodam de Memoria et Reminiscentia. Ergo videtur, quod illum modum debuit ponere extra istum, qui dicit nos ex simili cognoscere simile.

6. Item, In ultimo videtur nihil dicere : quia hominem non propria cogitatione cognoscimus eX motibus, sed potius ex propria forma: ergo videtur, quod iste sextus modus non habeat cognoscibile proprium.

Si autem tu dicas, quod exemplum Augustini non est homo, sed animal, ut quidam libri habent : tune videtur, quod nihil dicat in quinto mode, vbi supponit, quod anima se videt, et ex se cognoscit animam alterius.

Solutio Dicendum, quod isti modi visionis boni sunt. Sed quia Augustinus non intendit omni modo distinguere visiones, sed tantum exempla quorumdam modorum generalium dare; ideo non subdividit modos generales. Et ideo bene concedo, quod primus et quartus subdividuntur, sicut probant objectiones. Ratio autem divisionis Augustini haec est : Omne quod videtur, aut videtur per speciem propriam, aut in specie altcrius. Si autem videtur per speciem propriam, aut ipsa sua species est essentia sua, ut videri et per essentiam esse in vidente sitidem : aut species sua est intentio rei vise tantum, et non est essentia sua. Si primo modo : tune est primus modus. Si secundo modo: aut est cum presentia materiae, sicut fit visio sensibilis, et tune est secundus modus : aut est sine presentia, et tunc est tertius modus. Si autem non videtur in specie propria : aut videtur in eo quod resultat ex speciebus propriis per se, aut quod resultat ex eis per comparationem ad aliud. Si primo modo : tuncest modus quartus in triplici_ sua diversitate, sicut patet in objectis : quia cbjectio docet arlem accipiendi modos illos. Si secundo modo : aut est comparatio specierum ex quibus resultat intentio visa secundum comparationem causati ad causam, et tunc est ultimus modus : quia accipimus guamdam causam, quae per speciem propriam non potest cognosci, sed per spcciem sui effectus et operis, sicut motorem per motum, et hujusmodi: aut est secundum collationem similium et proportionabilium, et sic est modus quintus generaliter intellectus,

Et per hoc patet solutio fere ad totum.

Dicendum enim ad primum, quod ea que sunt per cssentiam in anima: aut sunt de substantia anime quodammodo, sicut ipsa anima et potcntiae ejus : aut sunt illabentia per substantiam anime, ut Deus : aut informantes eam in polentiis, ut habitus.

Av axiup dicendum, quod visio interior dicitur visto potius quam actus alterius sensus duplici ratione, quarum una tangitur a Philosopho, scilicet quod visus immaterialior est, et plurium differentiarum considerativus, et ideo magis conveniens poteatiis interioribus formalibus, et ideo etiam altior est in capite hominis, qui complete habet sensus : et lucidiorem habet spiritum sensibilem, et nervis opticis decurrentem: licet in quibusdam animalibus aliis altior sit auditus, ut in equo, et leone, et fere im omnibus quadrupedibus : sed in volatilibus est sicut in homine quoad auditum, et visum: sed non quoad odcratum, quia ille in volatilibus est altior auditu : cujus inquirere causam est alterius negotii. Alia causa potest esse, quod actus aliorum sensuum non explentur sine agenie in materiam corporalem, et corporaliter, non spiritualiter : ut patet in auditu secundum actum, quia non expletur sine percussione pertingente fracturam aeris, ut dicit Philosophus. Odor autem non expletur sine evaporatione fumante. De gustu autem et tactu per se patet : et ideo dicit Commentator, quod species visibiles sunt in medie secundum esse spirituale, species autem aliorum per essc materiale : et ideo iterum magis competit interioribus potentiis nomen visus, quam nomen alterius sensus, ,

Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat hic generaliter memoriam, omnem thesaurum, sive contineat imagines sensus communis, sive intentiones estimationis, sive etiam rationes intelligibiles : quia ipse non intendit distingucre poten~ tias anime, sed tantum diversas visiones per exempla monstrare, ut probaretur primus esse certissimus.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod videre contrarium in contrario non facit proprium genus visionis, quod alio modo et magis proprie videri non possit : et de talibus tantum intendit hic Augustinus, quae certam aliquam habent visionem, ut probat ex ipsis gradibus visionum, quod primum genus visionum est certissimum.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendil speciale genus visionum, eorum scilicet in quorum substantiam non possumus, nisi specie operis vel effectus sui : et ideo non subjicit ibi hominem, nisi pro materiali exemplo et communi, et intendit a simuli ea quae cognoscimus per opera, et non aliter, sicut virtutem sapphiri per aurum micans, et virtutem magnetis per attractum ferri, et motorem celi per motum stellarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14