Articulus 15
Articulus 15
Utrum potest aliguis scire certissima selentia, an sit dignus vita externa, vel non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : "Non sic videtur fides in corde in quoest, ab eo cugus est, sed eam tenet certissima scientia, etc."
Hoc enim nen videtur esse verum : quia probatum est, quod quilibet qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo si video me habere omnes virtutes, et sic cerlissima scienlia scio me esse dignum vila sterne : quod est contra Ecclesiasten, ix, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. tein, Apostolus : Nihil mihi conscitus sum, sed non in hoc justificaius sum'. Item, in Proverbiis : Est via quae videtur homint recta, et novissima egus ducunt ad mortem. Item, Job, m1, 23: Viro cujyus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Kit ibi dicit Glossa Gregorii quod "praecipua causa fletus est sanctis viris, quia nesciunt de statu suo, utrum placeat vel displiceat Deo."
Ad hoc quidam dixerunt, quod bene quidem in corde videtur fides : sed nescitur, utrum gratis data, vel gratum faciens : et ideo nescitur, utrum sic omnes habeantur. Sed haec solutio mirabilis est : quia de gratia gratum faciente idem objicitur: hac cnim non est nisi per essentiam in anima, si est. Ergo ipsa videtur ab ipsa : ergo certissima scientia scit se esse in gratia gratum faciente, quod omnibus patet esse falsum.
Si autem tu dicas, quod non intelligitur nisi de fide : hoc nihil est: quia in originali, scilicet in libro VIII de Zrinitate, dat Augustinus exemplum de fide, de justitia, de charitate, de temperantia. Ergo patet, quod solutio illa nulla est : quia Augustinus intelligit de omnibus que per essentiam sunt in anima.
Tdeo alii dixerunt, quod in veritate bene scit homo secundum presentem statum, utrum odio vel amore dignus sit : sed nescit utrum perseveret, an non: et ita intelliguntur supra dicte auctoritates. Sed haec solutio iterum stare non potest: quia unusquisque per certissimam scientiam se sciret esse in gratia, vel non : et magis constaret ei de statu gratiae, quam de statu ejus quod videt ante oculis corporis : et hoc dicit unicuique propria conscientia esse falsum.
Unve videtur mihitenenda via quorumdam, quod secundum Augustinum, aliud est scire quod convertitur cum nosse : et aliud est scire quod est ex discretione et cogitatione. Dicit enim Augustinus in loco unde trahitur ista auctoritas, quod nosse nihil aliud est quam notitiam rei apud se tenere : cogifare autem est ab aliis rebus notis rein notam discernere.
Dicatur itaque, quod duplex est certitudo, scilicet certitudo notitiae : et hac fortior est et melior, quanto rei notitia melius et nobilius apud se habetur : et sic nihil adeo certum est, sicut ea quae sunt per essentiam in anima : sed illa inter se habent gradus, ut dictum est. Alia est certitudo scientiae discretiva unius ab altero: et hac fit in consideratione propriarum differentiarum rei secundum actum : et hac certitudine magis est certum cujus differenti et proprietates nature magis investigate sunt.
Si autem tu objicias distinguendo, quod si fides et alie virtutes sunt in anima, quod anima potest converti super eas quando vult, et videre, et discernere : quia non exigitur ad intelligere secundum actum, nisi assimilatio intellectus : et bene est illi assimilatus quod per essentiam hahet apudse. Ego respondco, quod Augustinus movel similem questionem de anima, cum sit sibi presens, quare querit se? Et dico, quod hoc eo quod intellectus in hac vita conjunctus est phantasiis, et non accipit nisi ex phantasmate, et non potest hujusmodi a se separare: et ideo si debeat rem discernerc et discretive seire, oportet quod ipse accipiat ejusdem, quod ipse essentialiter apud se habet, aliam scientiam ex phantasmate: et sic discernere fidem discit per opera, fidei, et per materiam : et hoc modo est verum, quod anima non possit converti super omne quod apud se habet, et causa hujus dicta est: sed tantum potest converti super id quod accipit per inventionem, vel doctrinam discretivam unius ab alio, et non super alia, nisi imperfecte, eo quod illorum notitiam non habet nisi in universali habitu principiorum confuso, non potente concludere scibile, nisi determinetur ad particularia et specialia accepta per disciplinam. Et hoc est quod dicit Boetius in libro V de Consolatione Philosophiae, de intellectu
humano, ponens versus qui ex scntentia Augustini extrahuntur : "Sed mens cacis obruta membris, Nequil oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus," Et infra, alius : "An cum mentem cerneret allam, Pariter summam et singula norat : Nunc membrorum condita nube, Non in totum est oblita sui, Summamaue tenet, singula perdens. Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu : nam neque novit, Nec penitus tamen omnia nescil. Sed quam retinens meminit summam, Consuluit alte visa retractans, Ut servatis queat oblitas addere partes."
Et vocat summam alte visam, scientiam nubilatam in confuso habitu universalissimorum principiorum, qui innatus est nobis : quia aliter, ut dicit Augustinus, nesciret se invenisse quod quaerit, nisi aliqualiter haberet ejus notitiam apud se, ad quod examinaret quesitum et inventum : nec quererel, nec sequeretur, quia non potest querere nec sequi nullo modo scitum : nec appetere scire, quia non est appetitus nisi ejus quod aliquo modo scitur. Et hoc etiam vult Aristoteles in fine II Posteriorum.
On this page