Text List

Articulus 16

Articulus 16

Quam conformitatem habent predicte visiones ad celumin quod raptus est Paulus ?

ARTICULUS XVI. Quam conformitatem habent predicte visiones ad celumin quod raptus est Paulus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : "Non corporaliter, non imaginarie. sed intellectualiter, etc."

Ex hoc enim videtur, quod 1. Omnia genera visionum enumeratarum supra, revertantur ad tria enumerata hic.

2. Item, Cum dicat Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa super verba Apostol, II ad Corinh, xii 1 et seq., quod ista tria genera visionum, sunt triplex ccelum in quod raptus est Paulus. Queritur ergo, Quam conformitatem habent iste visiones ad ccelum ?

Solutio Dicendum ad primum, quod dividendo penes modos visibilium, sunt generales modi sex supra enumerati : sed accipiendo penes subjecta partium anime videntis, tunc non sunt nisi tres enumerate hic visiones. Aut enim est extra, et sic est corporalis visio per sensus: autintus, et tunc aut corporaliter, aut intelligibiliter : et primo modo est imaginabilis, secundo autem modo intelJectualis visio,

Ad aliud dicendum, quod ego non puto, quod iste visiones tres omnibus modis celum dicantur: sed dicuntur tunc ceelum esse, cum coelum in eis aperitur, id est, secreta coli panduntur. Hoc enim fit quandoque ad sensum, sicut Genes. xvin, 1 et seq., ubi Angeli sensibiliter Abrahe mysterium promissi seminis aperuerunt. Et quandoque imaginatione, ut Ezechieli aperti sunt coeli in mysterio animalium. Et intellectualiter, ut Danieli, et Joseph, quibus revelata est intelligentia visionum ?. Et a sola ultima dicitur aperiri simpliciter ccelum : in alts autem secundum quid tantum : sicut . in prophetia simpliciter a sola ultima dicitur, et ab aliis non nisi forte secundum quod intelligentia (ut dicit Damascenus) Opus est in visione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16