Articulus 17
Articulus 17
An fides habeat certitudinem ante omnem cognitionem ?
Huic enim contrarium videtur, quod 4. Dicit Augustinus in hbro LXXXIII Questionum, ubi dicit, quod quaedam intelliguntur simul, et creduntur.
2. Item, Si omnis certitudo est per cognitionem : tunc videtur, quod fides nullam habeat certitudinem ante cognitionem.
3. Item, Omnis cognitionis certitudo est per rationem : fides autem cognitio est, vel non sine cognitione : ergo videtur, quod non habeat certitudinem nisi ex ratione : rationem autem non habet: ergo non habet certitudinem, ut videtur.
SED CONTRA : Fundamentum in qualibet scientia est magne certitudinis : ergo multo magis in scientia divina. Fides autem fundamentum est et scientiae divine et vite, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. m1, 41: "Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus", id est, ut dicit Glossa Ambrosi, "fides Jesu Christi." Ergo fides est certissima : quia aliter totum esset irritum.
Solutio Dicendum, quod fides est certior omni arte et demonstratione, quadam certitudine. Est enim certitudo duplex, scilicet certitudo veritatis intelleclive, et veritatis affective ,sive certitudo veritatis quae secundum pietatem est, ut dicit Apostolus ad Titum. Certitudo veritatis intellective : aut est in primis illius scientiae in qua est veritas illa, aut in demonstratis ex primis, aut ex his que per prima et vera acceperunt fidem. Certitudo autem veritatis quae est secunduin pietatem, supra rationem est : et ideo non trahit certitudinem a principiis rationis, sed potius a lumine, quod cst simile prime veritati, quod est simplex quasi aperiens oculum ad videndum primam veritalem, sicut lumen solis incidens oculo, aperit ipsum ad accipiendum quod offertur : et haec est certitudo ex lumine fidei informante conscientiam, et convincente per affectum de veritate credibilitatis, et quod tendendum sit in ipsum quod creditur, etiam extra metas rationis proprie : et haec est certitudo fidei: et ideo Sanctus sciens disciplinas mathematicas, potius abnegat, quod triangulus habet tres angulos equales duobus rectis, quam neget veritatem fidei.
Ad pRimuM autem dicendum, quod credere dicitur multipliciter, sicut et fides. Kit ideo Augustinus sumit ibi credere large, secundum quod eredere dicit quemlibet consensum cujuscumque veritatis : sic enim in disciplinalibus simul est credere et intelligere : nisi forte intellectus dicatur cognitio ejus quod dicitur per sermonem. Ille enim intellectus praecedit omnem consensum sive in scientiis intellectivis, sive in scientia qua est secundum pietatem, sicut est in fide.
On this page