Articulus 18
Articulus 18
An fides bene diffiniatur ab Apostolo, quod est "substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ?"
ARTICULUS XVIII. An fides bene diffiniatur ab Apostolo, quod est "substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ?"
Hic incipit ponere aliam diffinitionem fidei et explanare. Et ideo dividitur hee pars in duas partes : in quarum prima ponit diffinitionem fidei et explanat. In secunda autem objicit contra diffinitio— nem, et solvit, ibi, 1, "Sivero quaeritur, An haec descriptio spet conveniat, etc."
Ixcipir autem hic prima questio de diffinitione data ab Apostolo, et quastio communiter ab omnibus disputata.
Et potest objici sic : 1. Omnis diffinitio debet esse ex prioribus et notioribus et essentialibus diffinito : res autem sperande ut sperande, nec priores, nec notiores, nec essentiales sunt fidei : ergo non debet diffiniri per illas. ;
2. Item, Nihil unum specie secundum rationem diffinitionis ponitur in generibus diversis non subalternatim positis : fides autem in ista diffinitione ponitur in genere substantia et argumenti, quae sunt genera diversa, et non subalternatim posita : ergo peccat diffinitio.
3. Item, Nulla virtus una diffinibilis est per duplicem actum : virtus autem fidei hic diffinitur per duplicem actum : ergo mate diffinitar. Prima probatur per hoc quod unius virtutis unicus est actus. SrcuNDA autem probatur per hoc quod facere substare res sperandas in nobis, ct argucre de non apparentibus, sunt diversi actus etiam specie, ut videtur.
1. Item, Actus previisunt potentiis, ct priora sunt objecta actibus secundum rationem, et similiter habitibus : ergo si diffinitur habitus sicut et potentia per objectum sive oppositum, debet diffiniri per id quod est per se objectum ejus : sed fidei non per se objectum est sperandum : ergo male diffinitur per illud.
5. Item, Substantia dicitur multis modis, ut dicit Philosophus in V prime philosophiae, scilicet materia, forma, compositum, genus : qualiter igitur sumitur hic substantia in diffinitione ista ? Si pro materia : hoc non videtur : quia res sperand non sunt omnes ex fide ut circa materiam, nec omnes sunt in fide ut in materia. Cum igitur non dicatur materia pluribus modis, nisi ex qua, vel in qua, vel circa quam, videtur fides non esse substantia ut materia rerum sperandarum. Si vero dicatur ut forma: hoc est absurdum : quia sic fides esset forma omnium rerum sperandarum : quod falsum est : quia res sperande® multe sunt, non una secundum rationem forma, nisi in quantum sperande sunt: et hane ratio~ nem forme non habent a fide, sed potius a spe. Si vero dicatur substantia ut compositum : tune iterum hoc patet per se non esse verum: quia fides non est composita : nec ut composita substat rebus sperandis : quia tunc res sperande essent in ea sicut aliquid est in composito, et hoe est sicut accidens est in subjecto vel proprietas, quod absurdum est. Si vero accipialur secundum generis intentionem : tunc fides esset genus rerum sperandarum : quod iterum esse absurdum omnibus patet, quia sic predicaretur de omnibus: ergo nullo modo est substantia rerum sperandarum.
6. Si vero dicatur, quod dicitur sadbstantia ut est fundamentum. Contra : quia ipsa est fundamentum omnium virtutum : erge debet dici substantia omnium virtutum, et non rerum sperandarum tantum.
7. Item, Charitas perfectior est quam spes in edificio spirituali, de quo exponi consuevit illa diffinitio : ergo magis debet dict substantia rerum diligendarum, quam sperandarum.
8. Item, Cum fides sit de peenis eternis de quibus est timor, sicut de preemiis aeternis de quibus est spes : quare potius dicitur rerum sperandarum, quam timendarum ?
9. Item, Cum fides non tantum sit de futuris quae speranda sunt, sed etiam de praeteritis et bonis et malis : videtur quod non tantum substet sperandis, sed etiam allis : ergo insufficienter dicitur, cum dicitur esse substantia rerum sperandarum.
Dicitur enim argumentum, ratio rei dubiae faciens fidem: et constat, quod hoc modo fides non est argumentum : quia nec syllogismus est, nec inductio, nec enthymema, nec exemplum.
item, Dicitur argumentum quandoque collectio quaedam brevis sententiae sequentis, sicut facit Hieronymus argumenta in libris et epistolis : nec hoc modo dicitur fides argumenium.
Item, Dicitur etiam argumentum secundum Boetium, maxima propositio gue confirmat argumenti habitudinem, eo quod arguit mentem de certitudine et habitudine rationis inducte : et sic iterum non videtur fides dici ergumentum, quia nullum locum vel habitudinem confirmai. Ergo male dicitur argumenitum.
2. Item, Cum argumentum omne, aut sit ratiocinatio, vel fulcimentum ratiocinationis : et ratio evacuat meritum fidei, ut dicit Gregorius, videtur etiam fidei repugnare ratio argumenti.
3. Item, Qualiter dicitur argumentum non apparentium? Nullo enim modo apparentium nullum potest esse argumentum : quia omne argumentum est apparens, et per apparens. Articuli autem nullo modo apparent. Ergo ipsorum nullum est argumentum.
4. Item, Argumentum facit apparere id cujus est argumentum : fides autem non facit apparere articulum : ergo non est argumentum illius, ut videtur.
5. Item, Cum fidei sit cognitio quaedam enigmatica, videtur esse magis substantiale quod sit argumentum, quam quod sit substantia : ergo prius debuit in diffinitione poni : ergo perversus est ordo partium in diffinitione.
Uzrerius queeritur : quia Joan. Damascenus videtur aliquid addere huic diffinitioni, sic dicens: "Fides est eorum que sperantur hypostasis, rerum redarguiio quae non videntur, indistabilis et indijudicabilis spes eorum quae a Deo nobis annuntiata sunt, et petitionum nostrarum factionis +." Qualiter igitur dicitur fides redargutio indistabilis et indijudicabilis : quia nihil arguit mentem nisi dijudicando.
Ivem, Qualiter dicitur spes eorum quae annuntiantur, et petitionum nostrarum factionis? Fides cnim non est spes.
Apuuc autem ulterius quaeritur de alia diffinitione quam dat in sequenti capitulo dicens, quod "fides est non inquisitus consensus," ut quidam falsi libri habent, quia veritas litters est ut apparuit in alia translatione, "fides est inquisitus consensus:" et hoc omnino non videtur fidei convenire : quia non inquirit, nec investigat. Propatio : Dicit enim parum ante Damascenus : "Si enim quis reputabit qualiter ex non ente ad esse, et cujus gratia Deus deduxit omnia : et naturalibus excogitationibus invenire voluerit, non accipit : animalis enim est haec indagatio et demoniaca."
Solutio Meo judicio dicendum ad predicta, quod fides non est diffinita ab Apostolo in se considerata et secundum suam substantiam, sed potius secundum quod consideratur in subjecto per effectum quem efficit in ipso. Sunt autem duo effectus ejus sese consequentes ; quorum unus est, quod res aeternas ostendit, et ita per aliquem consensum ponit eas in fideli. Secundus autem est, quod convincit mentem de veritate illarum rerum : sicut etiam, dicit Apostolus post diffinitionem istam, ad Hebr. x1, 6: Credere opporieé accedentem ad Deum quia est, et inguirentibus se remunerator sté: sicut etiam in aliis credibilibus primo scimus quid est quod proponitur per sermonem, et postea arguitur mens per consensum : et gratia primi convenit fidci, quod sit substantia rerum sperandarum ; et gratia secundi, quod sit argumentum non apparentiuim, quia speranda sunt non apparentia, ut dicit Apostclus, ad Roman. vin, 24 et 25 : Nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et hoc est quod communiter dicunt Doctores, quod fides diffinitur ab Apostolo, proutipsa est fundamentum in edificio spirituali : guia sic prima cst secundum naturam actus sui, ut aicit Magister in Littera sequentis capituli, et substat omnibus aliis, et alias locat in nobis, id est, facit quod locentur.
Dicendum igitur ad primum, quod illa ratio procedit de diffinitione essentiali, et non de illa quae datur per effecitum in subjecto consequentem : quia ille effectus semper posterior est illo cujus est effectus.
Ad aliud aicendum, quod subsiantia non ponitur hic ut genus fidel, sed potius ut proprietas quaedam in comparatione ad effectum inventa in fide. Et similiter argumentum potius est proprietas quaedam hic, quam genus: sed verum est, quod in comparatione ad diversum modum subjecti, accipitur in ista duplici proprietaie : secundum enim quod iniellectus affectivus est, sic subsistere in eo facit res sperandas circa quas est quis affectus : secundum autem quod habet aliquid cognitionis, sic arguit ipsum de consensu non apparentium.
Ad aliud dicendum, quod objectio procedil de actu essentiali et primo : sed in diffinitione ponitur actus qui est effeclus, non gui est motus et substantialis operatio fidei. Talem autem actum qui est effectus, multiplicem potest habere omnis virtus, quae subjectum habet aliquo modo diversificatum, sicut est intellectus affectivus qui duo dicit, scilicet quod est intellectus, et quod est aftectionis.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa objectio non concludit nisi de actu, qui est operatio virtutis et prima et propria : quia illi respondet objectum secundum rationem ut visioni visibile, et fidei credibile : sed non concludit de aciu qui est effectus in subjecto: tamen propositio illa, quod actus sunt preevii potentiis, non est generaliter vera : sed hoc est alterius considerationis.
Ad aliud dicendum, quod guidam dicunt, quod subésfanite dicitur ibi ut materia : sed materia dicitur multis modis : dicitur enim materia a subjecio maierie, ia est, ab eo quod est subjectum primum, et sic dicitur trinus modis, ut patet in objiciendo : et dicitur materia dispositio quae reducitur ad materiam, eo quod ipsa cum materia subjaceat forme, sicut caliditas forme ignis, et hoc modo dicunt, quod fides est subsiantia materialis, quia secundum naturam omnibus aliis substernitur in edificio spiritual. Sed melius potest dici, quod subsianita dicitur hic ab actu substandi, et non a natura substantiae vel quidditatis : et tune planum est respondere : quia tunc sumitur substantia a proprietate actus substantiae, et nullo modo quatuor modorum inductorum dicitur substantia : sed quia substat edificio spirituali, in quo fides fundat, spes erigil, pictas et charitas concludit testudines.
Ad aliud dicendum, quod ipsa fundat omnes virtutes in nobis : sed virtutes non appetuntur nisi propter res sperandas, et ideo res sperande sunt finis omnium quae sunt in aedificio spirituali : et ideo potius in comparatione ad speranda dicitur fides fundamentum. :
Ad aliud dicendum, quod in hoc non consistit fundationis ratio, quod aliquid sit perfectius, sed in hoc quod dese imporiat rationem consummationis totius vite et edificii spiritualis : et hoc numquam est in diligendo secundum quod diligendum, quia hoc est commune vie et proprigs, et temporale et sternum : sed sperandum semper est aternum, ct toium aeternum cadit sub sperando : et ideo potius assignatio fidei fit penes sperandum, quam penes diligendum.
Ad aliuddicendum, quod argumentum ponitur in diffinitione fidei ad simiiitudinem argumenti quod dicitur principium. Propatio. Tta dieii quidam Joannes Episcopus: "Fides locat fideles in veritate, sicut immobile summe veritatis principium." Sed differentia est, quod principium scientiae arguif mentem lumine compositionis terminorum, sed fides simplici lamine quod informat conscieniam sive intellecium : quia aliter non essei virtus, sed ars, ut supra dictum est.
Kv Par noc patet solutio ad id quod contra cbjicitur de argumento, quod est méeximaé propositio secundum veritatem, et hoc non est fides,
Ad aliuddicendum, quod argumentum quod constat in complexione et decursu unius in alterum, est fundamentum rationis: sed hoc modo non dicitur fides ar~ gumentum, sed modo predicto : et ideo valet objectio.
Ad aliud dicendum, quod nullum potest esse argumenium non apparentium ravioni, quod est per decursum raticcinationis : sed argumentum quod est lumen veritatis infuse, potest esse non apparentium rationi, quia in ipso incipiunt apparere, sicut articuli apparent in fide, licet non appareant in specie,
Ad aliud dicendum, quod falsa est isia, quod fides nullo modo facit articulum apparere : imo facit in speculo et enigmate videre credibile et creditum, et as sentire illi quod sic videtur.
Ad aliud dicendum, quod non ordinantur partes diffinitionis illius secundum quod magis substantiales sunt fidei, sed potius secundum quod consequuntur se, non tempore, sed natura in subjecto. Prius autem natura ex parte subjecti est locari in nobis sperandum, quam assentire per conjunctionem conscientiae : sicut prius est intelligere quidem quod dicitur per sermonem, guaim assentire ill per credulitatem.
Ad tmxup quod ulterius quaeritur de diffinitione Joannis Damasceni, dicendum, quod in veritate, sicut dicit Augustinus, "Fides est lumen ad primam veritatem ducens, sicut lumen solis ducit ad res visibiles :" et dicitur indiyudicabile, eo quod non potest judicio rationis discuti : et dicitur indistabile lumen, eo quod non consistii in decursu rationis, quia omnis ialis discursus est aliquo modo distans, sicut dislat magis notum 6 minus toto. Sed fides lumen est non distans a veritate in quam ducit : quia subjicit eam ut subjectum circa quod est, et finem propier quem est, et exemplar ad cujus similitudinem animes impressum est.
On this page